De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Unus iam supererat de aduersariis dei< Maximinus>: cuius nunc exitum ruinamque subnectam.

cum haberet aemulationem aduersus Licinium, quia praelatus ei a Maximiano fuerat, licet nuper cum eo amicitiam confirmasset, tamen ut audiuit Constantini sororem Licinio esse desponsam, existimauit affinitatem illam duorum imperatorum contra se copulari.

et ipse legatos ad urbem misit occulte societatem Maxentii atque amicitiam postulatum. scribit etiam familiariter. recipiuntur legati benigne: fit amicitia, utriusque imagines simul locantur.