De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini iussu reuellebantur et imagines ubicumque pictus esset, detrahebantur. et quia senes ambo simul plerumque picti erant, et imagines simul deponebantur amborum.

itaque [*](tarii Bal, i. uigiles et Cretenses sagittarii Columbus, i. et Viennenses sagittarii Is. Vossius, i. telis eas et sagittis Graeuius, i. pilo et ense. sagittarii Bauldri, Balearenses sagittarii Bentleius, i. pilo eas et sagittarii Heumann; cf. Addenda 1 medie C 4 adultero Bal (cf. c. 39, 5 afficto adulterio), adulterio C; Iudaeo Heumann, delatori Buenemann, qui tamen adultero defendit; cf. etiam Cuperum et Bauldrium 5 aperit Tollius, aperuit C 6 inquid C, inquit Bal, del. Graeuius j inquirentibus Spark, iniquis ri. e. iratis\') Buenetnann, denique de Booy p. 40, alia parum probabilia ap. Bauldrium 9 nuntios gnarum Halm, magnarum C; gnarum Bal 10 calamitates C, corr. Bal 14 fort. admonitu Halm deprecetur Bal. depraecatur C; fort. deprecaretur Halm Iperfecta C; perfecta Xie. Heinsius, illi perfecta Bauldri, iam perfecta Buenemann, sed imperfecta est inutili, irrita 16 senis Bal. senex C 17 ubicumque \'.ir reuerend.\' in ed. Oxon. 1680, item Is. Vossius et Bentlrius, cum quo C; cum quoque Cuperus (saltem cura pictus quoque), eius fillius Spark) cum quo Columbus, loco quo Gale pigtus C 19 Diocletianus add. Burnetus in interpretatione anglica et (post uiuus) lhtebner )

222
<Diocltianus) cum uideret uiuus quod nulli umquam imperatorum acciderat, duplici aegritudine adfectus moriendum sibi esse decreuit. iactabat se huc atque illuc aestuante anima per dolorem nec somnum nec cibum capiens. suspiria et gemitus, crebrae lacrimae, iugis uolutatio corporis, nunc in lecto, nunc humi.

ita uiginti annorum felicissimus imperator ad humilem uitam deiectus a deo et proculcatus iniuriis atque in odium uitae deductus postremo fame atque angore confectus est.