De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

rapiuntur subito mulieres non ad iudicium, sed ad latrocinium: nec enim quisquam accusator extabat. inuenitur quidam Iudaeus ob alia facinora reus, qui spe inpunitatis inductus aduersus insontes mentiatur. iudex aequus et diligens extra ciuitatem < eum > cum praesidio, ne lapidibus obruatur, producit. agebatur haec tragoedia Nicaeae. inrogantur tormenta Iudaeo, dicit quae iussus <fuerat:

illae ne obl>oquerentur, pugnis a tortoribus coercentur. innocentes duci iubentur. fletus et comploratio non illius tantum mariti qui aderat bene meritae uxori, sed omnium quos res indigna et inaudita contraxerat.

ac ne impetu populi de carnificum manibus raperentur, promoti militari modo instructi, [*]( 1 erat in eo C, Eratineo (\'locus corruptus. praeiidis nomen esf) Bal, secund. curis Flaccino (cf. c. 16, 4), Eratino Columbus, Cratino uel Flaccino Buenemann, protinus Heumann, Bithyniae (cf § 3 Nicaeaej Brandt 2 filiam uirginem Vestalem Brandt secutus Boherellum, qui Vestalem filiam uirginem, et Heumannum, qui filiam Vestalem uirginem coniue- stalem famulam uirginem C; Vestalem famulam uirginem filiam Cellarius; cf. c. 27, 1 familiae pro filiae i.n C 4 familieris, sed s. I. corr., C non nimis] non nihil ed. Oxon. 1680, non minus Gale, item Benileius et alii, sed cf. Baenemannum 5 pulcritudinem C 6 necabatur Bal et edd. omnes; cf. ad p. 215, 20 (mergebantur); notabantur Bentleius 8 ab C, corr. Bal 10 eum add. Brandt 11 producit Butllemann. protulit C; procedit Heumann 12 dič que C, i. e. dicit quae, Bal dum quae; post iussus in C cum parte marginis super. folii 12 b parti. cula primi uersus spatium 20 f. hastarum continens abscissa est (cf. ad p. 218, 9), Į:fuerat, illae ne obl. oquerentur Halm p. 167, alia parum probabilia (maximepropter illud dum ex Baluzio receptum) ap. Bauldrium Heumannttm Buenemannum 14 čploratio C tantum Bal, tanti C 17 manibus Bal. manus C promoti] pro more Bentleius instructisagittarii Domaszewski (conl. Notit. dignitat. Or. V p. 13, 28-30 Seeck equites promoti seniores, clibanarii, sagittarii), instructibile mens essagittari C; instructi milites (sic in Notis, uelites in Erratis) et sagit- )

221
clibanarii, sagittarii prosequuntur. ita mediae inter cuneos arma-, torum ad supplicium deductae.

iacuissentque insepultae domesticis in fugam uersis, nisi eas furtiua amicorum misericordia sepelisset. nec adultero inpunitas promissa persoluitur, sed patibulo adfixus aperit omne mysterium et sub extremo spiritu [inquit] omnibus qui uidebant, innocentes occisas esse testatur.

Augusta uero in desertas quasdam Syriae solitudines relegata patrem suum Diocletianum per occultos nuntios gnarum calamitatis suae fecit.

mittit ille legatos et rogat, ut ad se filiam remittat: nihil proficit. iterum ac saepius obsecrat: non remittitur.

postremo cognatum suum quendam, militarem ac potentem uirum, legat, qui eum beneficiorum suorum admonitum deprecetur. is quoque imperfecta legatione irritas preces renuntiat.