De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Denique cum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut [*](1 ) fas putaret quicquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam nuper appellauerat matrem, potuit temperare.

uenerat post obitum Maximiani ad eum Valeria, cum se putaret in partibus eius tutius moraturam eo maxime, quod habebat uxorem. sed animal nefarium protinus inardescit.

adhuc in atris uestibus erat mulier nondum luctus tempore impleto. legatis praemissis in matrimonio postulat eiecturus uxorem, si impeti-asset. respondit illa libere quae sola poterat:

primo non posse de nuptiis in illo ferali habitu agere tepidis adhuc cineribus mariti sui, patris eius; deinde illum impie facere, quod sibi fidam coniugem repudiet, idem utique facturus et sibi; postremo nefas esse illius nominis ac loci feminam sine more, sine exemplo maritum alterum experiri.

nuntiatur homini quid esset ausa. libido in iram furoremque conuertitur. statim mulierem proscribit, bona eius rapit, aufert comites, spadones in tormentis necat, ipsam cum matre in exilium relegat nec in locum certum, sed huc atque illuc praecipitem cum ludibrio exturbat et amicas eius afficto adulterio damnat.

Erat clarissima femina, cui ex filiis iuuenibus iam nepotes erant. hanc Valeria tamquam matrem alteram diligebat: cuius consilio negatam sibi suspicatur. dat negotium [*](fort. ut genet. plur. retinendum esse censet Halmp. 165 (cf. etiam Woelfflin, ArcHu. lexicogr. etgramm. lat. IV2), sed cf. p.179, 6. 206,17 barbaram Bal 1 satelibus C, corr. Bal 2 ludibrio Bal, iudibria (uel uidibria) C 3 legem ex legent C 6 po.tuit (t er.) C 9 praemissis Bal, primis I C, quod retinet Buenemann 10 matrimonio (8. I. i a m. 1 repetitum, cf. ad p. 217, 6) C; matrimonium Tolliwt et alii; Columbus confert Sulpic. Seuer. Chron. I 9, 1 eamque sibi in matrimonio a patre postulana. ubi Halm (in adnot. edit. Sulpicii) I 43, 1 filla-in matrimonio accepta adlert, nihilo minus matrimonium scribendum uid., cf. Proleg. adn. 6 11 an p0sse<se)? 12 ferali Bal, fedali C 14 fidam Bal. fidem C; fidelem Lenglet 15 femina C, corr. Bal 19 matrem C. corr. Bal 21 afficto Bal, afflicto C 24 eius Cttperus suspicabatur Bal et LeNourry, suspicatur e C Bentleius ascrips. ) [*]( 15* )

220
praesidi t Eratineo, ut eam cum dedecore interficiat.

huic aliae duae adiunguntur aeque nobiles, quarum altera filiam uirginem Vestalem Romae reliquerat, furtiue tunc Valeriae familiaris, altera uirum habuit senatorem, non nimis Augustae proxima. sed utraque ob eximiam pulchritudinem corporis ac pudicitiam necabantur.