De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

medici secant curant. sed inducta iam cicatrice scinditur uulnus et rupta uena fluit sanguis usque ad periculum mortis. uix tamen cruor sistitur. nona ex integro cura. tandem perducitur ad cicatricem.

rursus leui corporis m<otu u)ulneratnr: plus sanguinis quam ante decurrit. albescit ipse atque absumptis uiribus tenuatur, et tunc quidem riuus cruoris inhibetur.

incipit uulnus non sentire medicinam: proxima quaeque cancer -inuadit et quanto magis circumsecatur, latius saeuit, quanto curatur, increscit. [*](LOCI AVCTORVM EXPILATOHVM SIMILES c. 33, 1. 7—9] Euseb. H. E. VIII 16, 4 s. Vito Const. I 57, 1 a. ) [*]( 1 <tandem eius> contumacia Eeumann 2 Maximinum Bal (secund. curis ap. Bauldrium secutus Columbum qui Maiiminum, Mazentmm et Constantinum proposuerat), maxencium C 3 Maximinusl Maxentius or Buenemann Fritzsche 5 nuncupato C, corr. Bal 6 TITI C nominari Toinard, munerari C; numerari Bal 9 curant] urunt Boherellus, item Bentleius, \';urunt> curant Columbus 10 scinditur Bal (in Erratis, quod probat Halm p. 162, in textu inductam iam cicatricem scindit, Graeuius rescindit, cf. Lact. Inst. VI 24, 21 rescissis uulneribus), scindit C; scindit se Columbus 11 uix tamen s. I. ex uitamen C; uix tandem cum Boherello et Galio Duebner 12 tandem Bohertllus, tamen C perdicitur C, corr. Bal 13 post corporis m particula primi uersus folii 10 b spatium 10 f. hastarum continens interiit (cf. ad p. 208, 9), post llneratus superest; m<otu u)ulneratus Bal (in Erratis); motione Lenglet; uulneratur Gale; uulnerato plus Columbus; uulnere rescisso Tollius, nnlnus natum Brandt 16 proxima Bal, pro maxima C 17 seuit C, serpit anonymus p. 55 18 increscitj aegrescit Gale )

211
  1. cessere magistri,
  2. Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus
  3. .
undique medici nobiles trahuntur: nihil humanae manus promouent.

confugitur ad idola: Apollo et Asclepius orantur, remedium flagitatur. dat Apollo curam: malum multo peius augetur.

iam non longe pernicies aberat et inferiora omnia corripuerat. conputrescunt forinsecus uiscera et in tabem sedes tota dilabitur. non desinunt tamen infelices medici uel sine spe uincendi mali fouere curare.

repercussum medellis malum recidit introrsus et interna comprehendit, uermes intus creantur. odor it non modo per palatium, sed totam ciuitatem peruadit. nec mirum, cum iam confusi essent exitus stercoris et urinae.