De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

quod cum timeret, dedit militibus potestatem ut dispersi quam latissime diriperent omnia uel corrumperent, ut si quis insequi uoluisset, utensilia non haberet.

uastata est igitur ea pars Italiae qua pestiferum illud agmen incessit, expilata omnia, mulieres corruptae, uirgines uiolatae, extorti parentes et mariti, ut filias, ut coniuges, ut opes suas proderent. abactae tamquam de barbaris praedae pecorum ac iumentorum.

hoc modo se ad sedes suas recepit, cum [*]( instructis (cum C et Bal) Lenglet, et receptis militibus diligenter instructa Heumann, et rebus eam in inimicos diligenter instruens lValch, et rebus et (ac Fritzsche) copiis\'inimicis diligenter instructa Buenemann et IPritzsche, et rebus coeptis in inimicos diligenter instructia Duebner et rebus coeptis inimicitiis diligenter instructa Halm p. 165 2 suae minoris filiae Bal, sic minoris familiae C 5 circomsedendam C, corr. Bal; circumsedendum cum anonymo p. 51 Duebner 7 estimaretque C, existimaretque Heumann 8 detestantes Bal, detestande C; detestando Buenetnann 9 obpugnaret C 10 imperatorem Lenglet, impium Heumann 11 nutabant Bal, mutabantur C dimisisque C; demissisque Columbus, demissusque animi Halm 12 ante Seueri add. et Lenglet (sed falso lex MS\' ascribens) 14 flexit animos eorum Bal (in Erratis), felix animos. quorum C 15 obprimi C 19 qua Tolliux, quo C )

205
Romanus quondam imperator, nunc populator Italiae, hostiliter uniuersa uexasset.

olim quidem ille ut nomen imperatoris acceperat, hostem se Romani nominis erat professus, cuius titulum immutari uolebat, ut non Romanum imperium, sed Daciscum cognominaretur.