De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Post huius fugam cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. sed iuueni magis parebatur quam seni, quippe cum prior <esset> et maior filii potestas, qui etiam patri reddiderat imperium.

ferebat iniquo animo senex quod non posset libere facere quae uellet, et filio suo puerili aemulatione inuidebat. cogitabat ergo expellere adulescentem, ut sibi sua uindicaret: quod facile uidebatur, quia milites < ei > erant qui Seuerum reliquerant.

aduocauit populum ac milites quasi contionem de praesentibus rei publicae malis habiturus. de quibus cum multa dixisset, conuertit ad filium manus et illum esse dicens auctorem malorum, illum principem calamitatum, quas res publica sustineret, deripuit ab humeris eius purpuram.

exutus ille praecipitem se de tribunali dedit et a militibus exceptus est. quorum ira et clamore perturbatus est senex impius et ab urbe Roma tamquam Superbus alter exactus [est].