De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

quo facto nihil aliud impetrauit nisi bonam mortem. nam uenis eius incisis leniter mori coactus est. [ab hoc capite suos persequi.]

Herculius uero cum Maximiani nosset insaniam, cogitare coepit illum audita nece Seueri inflammatum ira susceptis inimicitiis cum exercitu esse uenturum et fortasse adiuncto Maximino ac duplicatis copiis, quibus resisti nullo modo posset, <et> urbe munita et rebus <omnibus> diligenter instructa [*](1 dedidit se Heumann, dedit de se C; dedit sese Bal 2 eidem Bal, et idem C 4 ei Bal ab hoc-persequi del. Le Nourry p. 119 Heumann Duebner, notam marginalem mutilatam esse existimat Brandt (ut in C ad c. 30, 5 in marg. mors mai manu scriptoris codicis additum est; cf. Proleg. adn. 3) in textum delatam, quae integra fuerit ab hoc capite (i. e. capitulo) suos persequi<tur>, sc. Maximianus Galerius, qui iam non solum Christianos, sed etiam suos, Maxentium generuvi c. 27, 3 (c. 26, 6) cum Herculio patre eius c. 27, 1 persequitur, uel fort. Maximianus Herculius intellegendus est, qui iam persequitur Maximianum Galerium socerum Maxentii filii sui c. 27, 1, Maxentium filium c. 28, 2 s., Constantinum nepotem eundemque generum c. 29, 3 ss. 30, 1 88.; ab hoc (quod post hoc interpretatur Heinsius) coepit suos persequi Boherellus et Nic. Heinsius, ab hoc capite (i. e (a Seuero occiso\') suos persequi coepit uel ob hoc coepit suos persequi Buennnann, plura excidisse coni. Columbus Tollius Allix 6 Hirculius C 7 susceptis inimicitiis scripsit et uerba ex ft. 10 huc transposuit (cf. Proleg. adn. 3) Brandt 9 Maximino ed. Oxon. 1680 (in Emendat. p. 108), maximiano C 10 et add. Bauldri omnibus (uel cum Tollio necessariis) add. et cum Tollio instructa scr. Brandt; urbe munita et rebus. ceptis inimi*«cis (ei er.) diligenter instructis C; u. m. et rebus ceptis (sic) inimicis diligenter instruens Bal, et rebus ceptis in itinere diligenter instans uel insistens ed. Oxon. 1680, et eam (uel eamque) rebus captis inimicis (sic ap. Columbum, inimici postea ap. Bauldrium) diligenter instruens Cuperus, et rebus coeptis inimica reddita bellum diligenter instruens Columbus, et se super ceptis inimicis diligenter instruens Nic. Heinsius, et rebus necessariis non minus diligenter instructa aut et recentibus copiis non minus diligenter instructa Tollirts, et praeceptis amicos diligenter instruens aut et rebus contra inimicos diligenter instans uel insistens Gale, et rebus aptis inimicis (\'res aptae inimicis intellegantur\') diligenter instruens Bauldri, et rebus coeptis inimicis diligenter ) [*](14* )

204
proficiscitur in Galliam, ut Constantinum partibus suis conciliaret suae minoris filiae nuptiis.

ille interea coacto exercitu inuadit Italiam, ad urbem accedit senatum extincturus, populum trucidaturus: uerum clausa et munita omnia offendit. nulla erat spes inrumpendi, oppugnatio difficilis, ad circumsedenda moenia non satis copiarum: quippe qui numquam uiderat Romam aestimaretque illam non multo esse maiorem quam quas nouerat ciuitates.

tunc quaedam legiones detestantes scelus, quod socer generum oppugnaret et quod Romani milites Romam, translatis signis imperium reliquerunt.

et iam ceteri milites nutabant, cum ille fracta superbia dimissisque animis Seueri exitum metuens ad pedes militum prouolutus orabat ne hosti traderetur, donec promissis ingentibus flexit animos eorum et retro signa conuertit ac fugam trepidus capessiuit, in qua opprimi facillime potuit, si cum paucis quispiam sequeretur.