De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

quo officio repleto circumuoluit eum procella nubis et subtractum oculis hominum rapuit in caelum.

et inde discipuli, qui tunc erant undecim, adsumptis in locum Iudae proditoris Mathia < et> Paulo dispersi sunt per omnem terram ad euangelium praedicandum, sicut illis magister dominus imperauerat, et per annos XXV usque ad principium Neroniani imperii per omnes prouincias et ciuitates ecclesiae fundamenta miserunt.

cumque iam Nero imperaret, Petrus Romam aduenit et editis quibusdam miraculis, quae uirtute ipsius dei data sibi ab eo potestate faciebat. conuertit multos ad iustitiam deoque templum fidele ac stabile conlocauit.