De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

de quo exitu < eorum tes)tificari placuit, ut omnes qui procul remoti fuerunt uel qui p<ostea fu>turi sunt, scirent, quatenus uirtutem ac maiestatem suam in ex<tinguen)dis delendisque nominis sui hostibus deus summus ostenderit. ab re ta<men non) est, si a principio, ex quo est ecclesia constituta, qui fuerint persecutores <eius> et quibus poenis in eos caelestis iudicis seueritas uindicauerit, exponam.

Extremis temporibus Tiberii Caesaris, ut scriptum legimus, dominus noster Iesus Christus a Iudaeis cruciatus est post diem decimum Kalendas Apriles duobus Geminis [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 9- p. 174. 1] Lact. Inst. IV 10, 18. ) [*]( 1 uid elicet> Buenemann (4 f. spatia in C sunt explenda), iudice anonymus p. 34, ultione Oellarius; digno iudicio Le Nourry iudicemimpiis] mortem digna ultione superbis et impiis Bal 2 <eorQ tes>tificari ed. Oxon. 1680 (in Emendat. p. 108); in C 8 f. spatia explenda sunt; ...... testificari Bal, uaria ap. Bauldrium et Heumannum; ad quo Bentleius quorum ascr. 3 remoti ed. Oxon. 1GS0, item Bentleius, moti C; amoti Lenglet p<ostea fu)turi Allix; in C de litt. p prior hasta et particula alterius superest, fuerat fort. p\', ut alias in C; 8 f. spatia explenda sunt; p .......... turi Bal, post nos futuri Cuperus, posthac futuri Is. Vossius, procul ituri ed. Oxon. 1680 p. 2, persecuturi idem in Emendat. p. 108, alia ap. Bauldrium 4 ex<tinguen) dis Bauldri coni. c. 46, 2 (in C de litt. x haec hasta i apparet; 5 f. spatia explenda sunt, fuerat fort. tIguê);...... dis Bal, excindendis Colo- mesius coni. c. 2, 6, alia ap. Bauldrium 5 ostenderit Bauldri, ostenderet C Ab re tar C e lectione Omonfii, 2-3 spatia explenda sunt, unde taih fi Brandt scr. (tamen iam Buenemann), ........ est Bal, Vinc ta Le Nourry in Specim.; quo errore falsae coniecturae posteriorum effectae sunt 6 quo Bal, qu (post una litt. euanuit) C 7 peraecutores Le Nourry, in C pfecutoref fuerat, sed litt. pf paene totae et o tota foraminibus interierunt, auctores legerat Bal; post persecutores 2 spatia explenda sunt, <ei\'> anonymus p. 35, lacunam 9 punctis signi- e ficauit Bal, unde falsae coniecturae ortae sunt ponis C 8 post exponam in C reliqua pars uersus uacua, extrema particula cum margine abscissa est 11 post diem x.m M. apfr. (sic) C; Kalendas Apriles Brandt (Kalendarum Aprilis Bal, Kalendarum Aprilium Tollius), cui )

174
consulibus.

cum resurrexisset die tertio, congregauit discipulos, quos metus comprehensionis eius in fugam uerterat, et diebus XL cum his commoratus aperuit corda eorum et scripturas interpretatus est, quae usque ad id tempus obscurae atque inuolutae fuerant, ordinauitque eos et instruxit ad praedicationem dogmatis ac doctrinae suae disponens testamenti noui sollemnem disciplinam.