De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum. immolabat pecudes et in iecoribus earum uentura quaerebat.

tum quidam ministrorum scientes dominum cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis inmortale signum: quo facto fugatis daemonibus sacra turbata sunt. trepidabant aruspices nec solitas in extis notas uidebant et quasi non litassent, saepius immolabant.

uerum identidem mactatae hostiae nihil ostendebant, donec magister ille aruspicum Tagis seu suspicione seu uisu ait idcirco non respondere sacra, quod rebus diuinis profani homines interessent.

tunc ira furens sacrificare non eos tantum qui sacris ministrabant, sed uniuersos qui erant in palatio iussit et in eos, si detrectassent, uerberibus animaduerti, datisque ad praepositos litteris, etiam milites cogi ad nefanda sacrificia praecepit, ut qui non paruissent, militia soluerentur.

hactenus furor eius et ira processit nec amplius quicquam contra legem ant religionem dei fecit.

deinde interiecto aliquanto tempore in Bithyniam uenit hiematum eodemque tum Maximianus [*](LOCI AVCTOBYM EXPILATORVM SIMILES c. 10,2 ss.1 Lact. Ind. IV 27, 3 ea.; cf. Brandt, Entstehungsverhältnisse p. 117 et Jahrb. f. class. Philol. 1893 p. 129; Belser, Theol. Quartalschr. 1892 p. 277; Crivellucci, Studi storici 1893 p. 45. ) [*]( 6 pro] prae Tollius, idem Bentleius ascrips. 8 earum C, quod propter errorem Baluzii aliorumque eorum scribentium monendum est quidam (a e s ex e) C 12 spiu C 13 identid§ (dè ex b;) C 14 Tages Cuperus suspitione C 15 qd (q ex d) C 16 furens Bal, furoris C; furiosas alter anonymus p. 70 18 sij qui anonymus p. 42 detrectassent ed. Oxon. 1680, detractassent C; cf. c. 9, 8 19 literis C 20 ut Bal, et C, quod placet Halmio p. 162 ac tenue C 22 interiecto Bal, interdicto C 23 bethaniam C, corr. Bal himatu C, corr. Bal )

185
quoque Caesar inflammatus scelere aduenit, ut ad persequendos Christianos instigaret senem uanum, qui iam principium fecerat. cuius furoris hanc causam fuisse cognoui.

Erat mater eius deorum montium cultrix. quae cum esset mulier admodum superstitiosa, dapibus sacrificabat paene cotidie ac uicanis suis epulas exhibebat. Christiani abstinebant, et illa cum gentibus epulante ieiuniis hi et orationibus insistebant.

hinc concepit odium aduersus eos ac filium suum non minus superstitiosum querelis muliebribus ad tollendos homines incitauit.

ergo habito inter se per totam hiemem consilio cum nemo admitteretur et omnes de summo statu rei publicae tractari arbitrarentur, diu senex furori eius repugnauit - ostendens quam perniciosum esset inquietari orbem terrae, fundi sanguinem multorum; illos libenter mori solere; satis esse si palatinos tantum ac milites ab ea religione prohiberet. nec tamen deflectere potuit praecipitis hominis insaniam.

Jplacuit ergo amicorum sententiam experiri.

nam erat huius malitiae: cum bonum quid facere decreuisset, sine consilio faciebat, ut ipse laudaretur, cum autem malum, quoniam id reprehendendum sciebat, in consilium multos aduocabat, ut aliorum culpae adscriberetur quicquid ipse deliquerat.

admissi ergo iudices pauci et pauci militares, ut dignitate antecedebant, interrogabantur. quidam proprio aduersus Christianos odio inimicos deorum et hostes religionum publicarum tollendos [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 23 proprio-odio; 186, 2 uel timentes—uolentes] Lact. Inst. V 11, 10. ) [*]( 2 quia Frihsche 4 deae Graeuius gentium Bentleiua quaesuperstitioBa Graeuius, mulier admodum supersticiosa. Quae cum esset C; ad quae cum esset Tollius \'excidit nomen urbis, forte an ea Nicomedia fuerif 5 poene C 6 uicanis Tollius, uicariis C epulas ed. Oxon. 1680, item Bentleius, epulis C; aliae de hoc loco coniecturae ap. n Bauldrium 11 statu. C 12 pblice ex plice C 15 esset C, corr. Bal 17 nam Bal, no C 21 asscriberetur C 23 proprio aduersus Christianos odio Bal (cf. Lact. Inst. V 11, 10 suo proprio aduersus iustos odio et Proleg. adn. 6), proprium aduersus Chriatianos odium C, ad quod Halmio fort. gerentes supplendum uid. ) [*]( XXVII. Laet. 8, fasc. 2. ) [*]( 13 )

186
esse censuerunt, et qui aliter sentiebant, intellecta hominis uoluntate uel timentes uel gratificari uolentes in eandem sententiam congruerunt.