De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Alter uero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus asciue rat, non his duobus tantum quos tempora nostra senserunt, sed omnibus qui fuerunt malis peior.

inerat huic bestiae naturalis barbaries, efferitas a Romano sanguine aliena non [*](691; cf. c. 7, 2 hic-subuertit et c. 29, 5 thesauros—large et Lact. Imt. III 7, 4 in illa priore parte ut periculi minus-ita minus difficultatis); quod auaritia minori altero fuit plus maiori uero minus set plus timiditatis plus uero animi C; quae Bal descripsit \'haec sane corrupta ac deprauata sunf addens, quod auaritiae in altero fuit plus, sed plus timiditatis, in altero minus, plus uero animi Bauldri, auaritia minor in altero fuit, in altero maior; in hoc minus audaciae et plus timiditatis. in illo plus uero animi Fritzsche, alia parum probabilia ed. Oxon. 1680 p. 16. 108, Columbm, Arntzenius, Panegyr. ueter. I p. 48, uarii ap. Bauldrium et Buenemannum, Heumann, Duebner ) [*](1 ipsam Bal, ipsa C 2 Italiam Bal, italia C affrica C 3 ispania C 4 sub petebat C at Heumann, sed Halm 7 an afluebat? 8 pcstiphero C, pestifera Heinsius mares Burnetus, mores C 9 otiosum C, corr. Bal uolandas C, corr. Bal 10 quecumque C, corr. Bal \'complem post Sallust. Catil. 50. Vulpius in Cat. LXI. 21.\' in marg. exemplaris Bentleiani (sed non manu Bentlei) ascriptum (diuelli liberos a parentum complexu Sallust Cat. 51, 9; cf. Catull. 62, 21), conspectu C 19 barbaries C et feritas ed. Oxon. 1680 (in Emendat. p. 108) )

183
mirum, cum mater eius Transdanuuiana infestantibus Carpis in Daciam nouam transiecto amne confugerat.

erat etiam corpus moribus congruens, status celsus, caro ingens et in horrendam magnitudinem diffusa et inflata.

denique et uerbis et actibus et aspectu terrori omnibus ac formidini fuit. socer quoque eum metuebat acerrime: cuius timoris haec fuit causa.

Narseus rex Persarum concitatus do nesticis exemplis aui sui Saporis ad occupandum Orientem cum magnis copiis inhiabat.

tunc Diocletianus, ut erat in omni tumultu meticulosus animique deiectus, simul et exemplum Valeriani timens, non ausus est obuiam tendere, sed hunc per Armeniam misit ipse in Oriente subsistens et aucupans exitus rerum.

ille insidiis usus barbaros, quibus mos est cum omnibus suis ad bellum pergere, multitudine impeditos et sarcinis occupatos non difficiliter oppressit fugatoque Narseo rege reuersus cum praeda et manubiis ingentibus sibi attulit superbiam, Diocletiano timorem.

in tantos namque fastus post hlanc uictoriam elenatus est, ut iam detrectaret Caesaris nomen. quod cum in litteris ad se datis audisset, truci uultu ac uoce terribili exclamabat \'quousque Caesar?

\' exinde insolentissime agere coepit, ut ex Marte se procreatum et uideri et dici uellet tamquam alterum Romulum maluitque Romulam matrem stupro infamare, ut ipse diis oriundus uideretur.

sed differo de factis eius dicere, ne confundam tempora. postea enim quam nomen imperatoris accepit, exuto socero, tum demum furere coepit et contemnere omnia.

Diocles — <sic> enim ante lmpenum [*]( 1 cti C, noluimus quoniam. 2 noua C, corr. Bal tras jecto C arnoe(Danubio> ed. Oxon. 1680 (in Emendat. p. 108) confugerit Tollim, sed cf. poterat c. 17, 2 (uidebat 18, 5.) 3 status Columbus, statu C di 5 formini C 8 iniabat C 10 deiectus Columbus, disiectus C 13 usus Tollius, suis C 14 imperitos C, corr. Bal sartinos C, corr. Bal dificiliter C 15 obpraessit C 17 elatus Heumann; ad eleuatus Buenemann confert Arnob. II 19 typho et adrogantia subleuati 18 detractaret Bal in textu, detrectaret (sic C) in notis; cf. c. 10, 4. 38, 2 19 literis C datus C, corr. Bal uidisset Heumann 26 contempnere C sic add. Grcuuius, <ita> Cuperus )

184
uocabatur — cum rem publicam talibus consiliis et talibus sociis euerteret, cum pro sceleribus suis nihil non mereretur, tamdiu tamen summa felicitate regnauit, quamdiu manus suas iustorum sanguine non inquinaret.

quam uero causam persequendi habuerit exponam.