In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

postquam abiit Hieremias prophetes m uiam et iniuriam silentio deuorauit, factus est sermo domini ad eum, ut non suis uerbis propheta loqueretur ad pseudoprophetam mendacio gloriantem, sed diceret: haec dicit dominus, quamquam et Ananias confringens furcam ligneam eadem auctoritate in conspectu domini sit locutus: haec dicit dominus; imitatur enim semper mendacium ueritatem.

quodque intulit: furcas ligneas contriuisti et facies — siue fecisti — pro eis catenas ferreas, hoc ostendit, quod minorem rennuens poenam maioris supplicii causa fuerit in populo. delirat et in hoc loco allegoricus interpres furcas

et catenas ligneas aetheria appellans et aeria corpora, daemonum uidelicet et aduersariarum potestatum, furcas autem siue [*](1. 2 *Hier. 28 (35). 13 7 *Hier. 28 (35), 14 8 *Hier. 28 (35), 5. 10. 12. 15. 17 9 cf. p. 345, 3 11 cf. Hier. 28 (35), 12 (11) 14 Hier. 23 (35), 13 16 Hier. 28 (35), 11 18 *Hier. 28 (35), 13 Hier. 28 (35), 13 19*Hier. 28 (35), 13 21 allegoricus interpres] scil. Origenes; cf. p. 336,21 ) [*](1 furcas Ap.c.m2,v ligneas Ap.c.m2,v cum Vulg. 2 eis] hibis (sic) P fureas] catenas Lp.c.m2 siue catenas suppleui coll, Vulg. et lin. 19. 23 (cf.p. 79,15.118,21.165,9. 230,19. 268,13), om. codd. v catenas uel furcas Victorius catenas] furcas (scil. ϰλοιούς) LXX 4 collum om. V 6 babilonis A quoque Ma.c.m2 et om. M 7 illi] ei Vulg. 9 dixit Ma.r. pseudoprofheta FP 10 uideatur P hebreicamL 11 habiitP propbe- ta. M propbetaes V 13 pseudopr.1 in add. s. u. m3M 15 confringes MPa.c.m2 16 auctoritatem A conspectumM 17 ueritateP 19 fecisti] faciã (ãιnras.) M,Ap.cm3 20 renuem La.c.Ap.r.; cf. p. 66,1.119, 3.192,23 maiores Pa.c. fuerint VP,Aa.r. 21 etom. V alligoricus La.c. 22 aetherea Ap.c.,v aeres La. c;Ap.c., vheria P 23 aduersariorum P potestatem Va.c )

347
catenas ferreas nostra corpora crassiora, quae neruis et ossibus, carnibus uenisque contexta sint, ut, qui noluerint de caelesti Hierusalem pro qualitate peccati minores subire cruciatus, in catenas nostrorum corporum condemnentur et infantiae uagitus. pannorum uincula sordesque sustineant et seruiant diabolo, regi Babylonis, id est mundi huius, dicente scriptura: mundus in maligno positus est, cum bestiis terrae, quae in brutorum animantium sint corpora religatae.

compulit me tractator indoctus et sectator calumniae Grunnianae aperte ponere aliena uitia, quae prius cum dissimulatione dicebam lectoris prudentiae derelinquens.