In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

simulque consideranda prudentia Hieremiae et humilitas atque patientia. pseudopropheta rebus facit iniuriam et arreptam furcam de ceruice eius conterit — quod utique in ferrea facere non poterat —, iste tacet doloremque dissimulat; necdum enim ei a domino, quid loqueretur, fuerat reuelatum, ut tacite sancta scriptura demonstret nequaquam prophetas suo tantum arbitrio loqui. sed et domini uoluntate, maxime de futuris, quorum solius dei notitia est.

abiit, inquit, et recessit in uiam suam quasi uictus et illud implens propheticum: factus sum quasi homo non audiens nec habens in ore suo increpationes.

[*]( 28, 12 b-14 (35,12-14) )Et factum est uerbum domini ni ad\' Hieremiam, postquam confregit Ananias propheta catenam — uel furcam — de collo Hieremiae prophetae, dicens: uade et dices Ananiae: haec dicit dominus: cate- [*]( 2 *Hier. 28 (35), 11 *Hier. 28 (35;, 10 7 cf. Lur. 2, 33. 48 8 *Luc. 1, 34 10 *Luc. 2, 48 19 Hier. 28 (35), 12 (11) 20 *Ps. 37, 15 25 *Hier. 28 (35), 12 ) [*]( 1 Hieremias] propheta add. Vulg. 2 transtnlerunt r 5 referunt La.c. 6 contineat Ap.r. 8 spiritu sancto r respondeat V 9 quia] quoniam v cognoui (ui in ras.) P cognosco Vv 11 querebamus La.c. 13 areptam V abreptam P 15 dolorem qui V ei] & Aa.c.m3 16 quod P 17 demonstrat Mp.c.m3Va.c. propheta V,La. c. suo tantum] notandom P tantum s. u. L arbitrium La.c. 18 et] ex v 21 audiens] et add. Pv nec] noo v 26 catenas Ap.c.m2,v cum Vulg. )

346
nam - uel furcam - ligneam contriuisti et facies — siue faciam — pro eis furcas — siue catenas — ferreas.

quia haec dicit dominus exercituum cleus Israhel: iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut seruiant Nabuchodonosor, regi Babylonis. quodque sequitur: et seruient ei; insuper et bestias terrae dedi illi, in LXX non habetur. Et in praesenti loco iuxta LXX Ananias \'propheta\' non scribitur et in consequentibus, ne scilicet, ut prius dixi, \'pseudoprophetam\' appellare uiderentur \'prophetam\'; sed quid ad Hebraicam ueritatem?