In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

possumus antem hunc locum iuxta άναγωγήν contra hereticos accipere. qui aedificant sibi domum non magnam et ecclesiae ubertate latissimam. sed paruulam. aedificant autem non cum iustitia atque iudicio aliena diripere cupientes: unde dicitur: aedificasti tibi domum paruulam, cenacula perflatilia, quae circumferuntur omni uento doctrinae, et distincta fenestris; non enim habent perpetuum aedificium nec solidam firmitatem.

et contignata, inquit, cedro: uidentur quidem contignationem habere pulcherrimam, sed ad imbres et perse-cutionum tempestatem cito putrescunt et corruunt. litaque sinopide: et ipsi enim passionem domini et sanguinem pollicentur, sed in perpetuum non regnant, quia contendunt et ad iracundiam prouocant \'araz\'. id est \'cedrum\', patrem suum. omnis enim hereticus nascitur in ecclesia, sed de ecclesia proicitur et contendit et pugnat contra parentem.

quodque infert: non comedent et non bibent, subauditur \'corpus et sanguinem saluatoris\'; ceteraque his similia. erroremque omnem dicit inde descendere, quod ignorauerint deum nec habeant rectos oculos, sed cor eorum pronum sit ad auaritiam. ut aliena diripiant et deceptorum sanguinem fundant; hoc est enim facere homicidium. obscura latius disserenda sunt. [*]( 6 *Hier. 22, 14 7 cf. Eph. 4, 14 8. 10. 12 *Hier. 22, 14 18 *Hier. 22. 15 ) [*]( 2 autem exp. M. om. F 3 aNaτƜΓΗΝ TM aNaTƜTHN R ANA- ΓΟΓΗΝ F aNaΓΓƜιΥιm (anagogen s. u.) A aNalWTeN P anagogen Dv heredicos M ereticos P quis edificant B aedificat P 4 et om. P ubertatem P 6 aedificas A tibi om. P 7 circnmferant P 8 fenestras V 9 habet P 10 contignata-quidem om. V 11 pnlchaerimani (sic) A pulcerrimam P ad] ab V imbre. (m eras.) V 12 tempestate VP litaque] § add. s. u. M 13 enl s. u. A quidem r 16 sed de ecclesia s. u. M de om. ab add. s, u. B 17 contra] su6 add. in mg. m3 M quoque Aa.c.m2 19 is T & roremque (sic) V errorem quem P 20 dum P 21 erectos F 22 deripiant P 23 latas (sic) P )

264