In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Nulli dubium multas gentes et singularum gentium reges Babylonio regi fuisse subiectas; qui obsessa Hierusalem posuerunt in circuitu, et maxime in exitibus portarum, thronum suum atque tentoria, ne quis eorum qui clausi erant posset erumpere, et non solum Hierusalem, sed omnes urbes Iudaeae simili obsidione uallatas. \'cumque\', ait, capta fuerit ciuitas, tunc loquar ad eos recta mea fuisse iudicia et recepisse singulos quod merebantur, non pro ceteris uitiis, [*]( 2 *Ps. 38, 13 4 *Gen. 47, 9 6 cf. I Petro 1, 1 8 *Prou. 27, 16 ) [*]( 1 sancti-terrae om. V 7 pr. et] atque P cappadotiae MA mysticos A, (o ex u) BM misticos VP,La c. salamon LA 9 qui eius s. U. L obrignre Ba.c m2 11 ego o*. « conuocabo (o teri. s. u.) L 12 ueniunt La.c. ponet A ponent MVP,LBa.c.,v cum Vulg. 15 Iuda Vulg. 16 omnem malitiam Vulg. 17 dis B.Lp.r. diis cet. 18 manum B,LMa.c. 19 babvllonio La.r. subiectos Ap.c..v, sed cf. » s. «. congruentia nominum\' quo P 22 possit P sed] et add. v urbes hierusalem L 23 indaeae L iudae cet. quumque L 24 mea post iudicia tr. u recipisse P 25 quae v )

14
quibus subiacet humana condicio, sed maxime pro idololatria, per quam deserentes me adorauerunt opera manuum suarum\'.

quidam hunc locum in bonam partem accipiunt, quod uidelicet hi, qui in olla aenea excocti fuerint per cruciatus atque purgati, postea principes sint Hierusalem et, postquam misertus fuerit eorum dominus, tunc exprobret eis, quia se deserto simulacra uenerati sunt. sed haec uiolenta et praua interpretatio est; ne calumniam faciat tractator indoctus.

[*]( 1, 17 a )Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi. Et Iob praecipitur, ut accingat lumbos suos, et apostolis, ut accinctis lumbis, quos Helias et Iohannes Baptista zonis mortificauere pelliciis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis uidelicet euangelicae.

quicumque igitur locuturus est sermones dei, debet accingere lumbos suos sciens, quod diaboli omnis uirtus in lumbis sit et iustus dicat in psalmis: lumbi mei impleti sunt inlusionibus. cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est: surge, qui dormis, et eleuare, et inluminabit te Christus, ut semper uigilans et de somno consurgens loquatur, quae sibi praeceperit deus.