In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 1,13.14 )Et factum est uerbum domini secundo ad me dicens: quid tu uides? et dixi: ollam succensam ego uideo et faciem eius a facie aquilonis. et dixit dominus ad me : ab aquilone aperientur — siue exardescent — mala super omnes habitatores terrae.

Quibusdam gradibus peccantibus tormenta tribuuntur, ut paulatim ueniant ad salutem: qui noluerint percutiente uirga emendari, mittuntur in ollam aeream atque succensam, de qua plenius scribit Hiezechiel, quae a facie aquilonis accenditur, Babylonium regem significans et urbem Hierusalem. pulchreque infertur: ab aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae — uel terrae Iudaeae uel certe uniuersae terrae—, de quibus et in Apocalypsi scriptum est: uae super omnes [*](1 cf. Iud. 8, 27 6 cf. Cic. frg. inc. J 18 (IV 3 p. 408 Miiller). Diom. gramm. I 310, 2 (Otto, SprichwOrter p. 195) 8 *Esai. 11, 1 9 cf. Num. 17,8 19 cf. Ezech. 24, 3—5 21 *Hier. 1, 14 23 *Apoc. 8,13 ) [*]( 1 ds P amagd. La.c. amigd. VP 3 fructibus P reperiatur Ap.r. 5 (= 6) fructos Pa.c. 6 amare B,La.c. dulcis V 8 esaias VP,Aa.c. uirga] uera add. M iessae B,Lp.c. iesse cet. 9 ahar*ou L 13 alt. faciem Ma.r. 14 pandetur—malum Vulg. exardiscent Ma.c. (hic et lin. 21) 16 peccantibus om. P distribuuntur (dis add. m2; 1 distiguntur s. u. m2) P 17 qui] ut qui V 18 mittitur La.c. mittantur V aeneam u quo Pa.c. 19 hiezechiel Y, (i pr. s. u.) L ezecihel B iezechiel (i pr. postea add.) A ezechiel MP babilonium V 22 iudaeae L iudae cet. 23 et om. v ap∗ocalypsi (y ex i) L apocalipsi V apocalipsi* P )

13
habitatores terrae.

sancti enim non sunt habitatores terrae, sed aduenae atque peregrini, quorum unus dicit: aduena ego sum super terram et peregrinus sicut omnes patres mei, et alius: parui sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra. unde et Petrus catholicam epistulam scribit aduenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae. et iuxta mysticos intellectus Salomon loquitur: aquilo durus uentus, nomine autem dexter uocatur, ab his uidelicet, qui eius obriguere frigore et calorem fidei perdiderunt.

[*]( 1, 15. 16 )Quia ecce ego conuocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait dominus, et uenient et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super uniuersas urbes Indae. et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me et libauerunt dis alienis et adorauerunt opus manuum suarum.