Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
cessent Apollinaris discipuli ea, quae contra ecclesiasticas [*]( 2 cf. Rom. 8, 6. 7 21 cf. Rom. 8, 6. 7 23 Ioh. 1,3 25. 29 cf. Rom. 8, 6. 7 ) [*]( 1 stulta sua s 4 ita om. U est om. T 6 habet et V 7 pr. anima] anime U 12 gratis TV 13 aliud sap. cm. U sapientia g 14 hoc U 15 sapit om. T rationabilis T 18 non cm. U que eras.T 19 st(h U)rofis UV 22 aduersus U 24 et om.U 27 copularit Ta.c. copulari g 29sibiiunx.] subiunx. T 30 appolL U )
sicut enim apostolus ait: s i expendero omnem substantiam meam et tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prode erit, ita siue iste, de quo nunc sermo est, siue Origenes et alii heretici, quamuis scripserint aliqua, quae ecclesiasticae fidei non repugnent, tamen non erunt absque crimine et in his, quae principalia sunt et ad salutem credentium pertinent, ecclesiasticae fidei repugnantes.
neque enim, ut ipse cum sectatoribus suis nititur adprobare, dominus noster atque saluator animam sine sensu adsumpsit et mente aut mediam partem eius duasque de tribus siue tertiam, ut inperfecte hominem saluaret adsumptum, quia nec media nec reliquae portiones perfecti nomen accipient. et, sicut, quod perfectum est, caret inperfecti uitio, sic, quod inperfectum est, perfectum non potest dici. et si inperfecte similitudinem nostram uel ex parte susceperat, quomodo in euangelio loquebatur: nemo tollit animam meam a me. potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo sumendi eam? quae autem tollitur atque deponitur, nec inrationalis nec absque mente et intellegentia dici potest, sed e contrario rationalis et intelligibilis et mentem habens ac sentiens.