Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

tendant quantumlibet syllogismorum suorum retia et sophismatum decipulas proponentes se ipsos innectant laqueis ne id quidem scientes, cuius uana scientia gloriantur, j et discant a nobis, quos ingratis cogunt huiusce modi disputationem adsumere, aliud esse, quod sapit, aliud sapientiam, aliud quoque,I quod sapitur, et haec non solum uerbis inter se, sed et sensibus j discrepare.

quae enim sapit, rationalis est anima; porro, quae ex ipsa est et ipsius et non ipsa, quae sapit, appellatur sapientia; quod autem sapitur, res est, quam respicit, eaque gignitur ex sapiente sapientia et non sapiens ipse nec ipsa sapientia. tandemque desinant dialecticae artis strophis simplicia ecclesiasticae fidei decreta per-\' uertere, ut animam saluatoris prudentiam carnis appellent, quam apostolus mortem et inimicam adserit dei. ■

Sed et hoc modo nobis contra illos disserendum uidetur: j scriptum est de uerbo dei: omnia per ipsum facta sunt; num credibile est et sapientiam uel prudentiam carnis, quam illi; animam saluatoris intellegunt, a uerbo dei conditam, ut mortis et inimicitiae contra deum ipse operator exsisteret sibique eas, quod dictu nefas est, copularet? quodsi nefarium est credere et anima saluatoris cunctis uirtutibus pollet, ergo prudentia carnis non erit anima eius, ne ipse mortem et inimicitiam contra deum sibi iunxisse credatur.