Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

eiusdem cum creatore substantiae sunt uerum non est ita, fratres, nec anima saluatoris, sed ipse filius dei, cum esset in forma dei et [*]( 8 cf. Act. 5, 15 10 *Phil. 2, 5-7 16 Ioh. 1, 14 28 cf< Col. 1, 16 30 cf. Phil. 2, 6—7 ) [*]( 1 deferebantur U ponebantur U 3 quam TV 4 et] dei 5 5 opinionem sectatur addidi, om.codd.; Vall.proposuitr factus est sectator uel dux; nihil addit mutato et in est Engelbrecht 6 dei prouid. S 8 faceret U 9 et om. V lOintell. unusq. in ras. m2 (in mg. m2 hoc sentite in uobis) T 12 non-sed om. U 18 uacuauit V 24 dicit U 28 sunt] sint g )

199
aequalis deo, se exinaniuit formam serui accipiens. et Origenes in profundum inpietatis demersus caenum non intellegit se gentilium esse participem, qui idola pro deo uenerantes, dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis deiin similitudinem imaginis corruptibilis hominis, quod et iste incurrens simili errore deceptus est; in forma enim et aequalitate dei animam saluatoris adfirmans, sicut superior sermo memo- rauit, inpietati ethnicae coaequalis est.

ut enim illi inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis dicentes deos esse, qui non erant, sic et iste inmutauit gloriam incorruptibilis dei in forma illius et aequalitate animam saluatoris adserens, quae creata est, et hanc se euacuasse et non uerbum dei ad terrena uenisse, sicut apostoli adfirmat auctoritas.