Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed et ad illa ueniamus. apostolo enim de primogenito filio dei perspicue proclamante: hoc intellegat unusquisque in nobis, quod et Christo Iesu, j qui cum in forma dei esset, non rapinam arbi- J tratus est esse se aequalem deo, sed se ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ille ausus est 1 dicere, quod anima saluatoris se euacuauerit et formam serui acceperit, ut Iohannes mentitus esse credatur, qui ait: uerbum caro factum est similem nostrae condicioni ingerens saluatorem, dum non est ipse, qui se euacuauit et formam serui ac-\\ cepit, sed anima illius, et fidem, quae omnium confessione firmata j est, sua inpietate dissoluit.

si enlm anima saluatoris est, quae fuit in forma dei et aequalis deo, iuxta Origenis insaniam, aequalis \' autem deo filius dei est et, quod aequale deo est, eiusdem con-\' uincitur esse substantiae, ipse nos disputationis ordo perducit, ut unius naturae animam et deum esse credamus. quod cum dicat, sequitur, ut nostras quoque animas non alterius a deo naturae esse contendat nullique dubium nostras animas et animam saluatoris unius esse substantiae, ut iam factor atque factura unius naturae sint. et quomodo in Christo creata sunt omnia, si animae hominum