Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sicut enim de sole et luna et stellis scriptum est: fecit\' deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei, luminare minus, . ut praeesset nocti, et stellas et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram, nec praemium bonorum operum receperunt, ut post conditionem sui in firmamento caeli lucerent et diebus sibi noctibusque succederent, sic principatus et potestates, quae in caelorum regionibus conditae sunt, non post bona opera in haec profecisse sentimus, sed sic ab

V initio conditas. neque enim Origenis et discipulorum eius imitamur errorem, qui putant in similitudinem daemonum et diaboli, qui propria uoluntate talia nomina officiaque sortiti sunt, principatus et potestates, uirtutes et thronos et dominationes post conditionem sui boni aliquid perpetrasse, ut aliis ad inferiora delapsis ad excelsa conscenderent et his nominibus insignirentur habentes postea, quod prius non habuerant. quae dicentes non intellegunt se Pauli sententiae contra ire in Christo creatos principatus et potestates et thronos et dominationes loquentis. quod autem dicit \'creatos\', nulli dubium est, quin sic ab exordio conditi sint et non postea istius modi acceperint dignitates.

Uerum haec breuiter strinxisse sufficiat; ad aliam eius ueniamus inpietatem, quam uelut de profundissimis tenebris eructans loquitur et blasphemiarum suarum pessimam mundo reliquit memoriam. dicit enim spiritum sanctum non operari ea, quae inanimia sunt, nec ad inrationabilia peruenire. quod adserens non recogitat aquas in baptismate mysticas aduentu sancti spiritus consecrari panemque dominicum, quo saluatoris corpus ostenditur et quem frangimus in sanctificationem nostri, et sacrum calicem [*](3 *Gen. 1,16—17 19 cf. Col. 1,16 ) [*]( 5 diei et U 6 illas in firmamentum T 7 terras U premia ex premiorum T 8 reciperent g condicionem codd. 9 sibi noctibusque] siue noctibus g 13 similitudine T 15 pr. et om. V condic. TU 16 dilapsis TV 17 consignarentur V 18 habuerunt V Pauli se ç 20 loquentes T 21 sunt V et] ut V 23 sanxisse g 27 inanima. T humana V 28 spiro sancti V 30 sacr.-conloc. et] confectionem que V )

197
— quae in mensa ecclesiae conlocantur et utique inanimia sunt — per inuocationem et aduentum sancti spiritus sanctificari.

si ad in rationabilia et ad ea, quae absque anima sunt, sancti spiritus fortitudo non peruenit, cur Dauid canit: quo abibo ab spiritu tuo? quod dicens ostendit sancto spiritu omnia contineri et illius maiestate circumdari. si omnia in omnibus, utique et inrationabilia et inanimia sunt. et alibi legimus: spiritus domini inpleuit orbem terrarum, quod numquam scriptura memoraret, nisi inrationabilia quoque et inanimia illius numine conplerentur.