Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid sibi autem uult crebro animas et uinciri corporibus et ab eis diuidi praedicare et multas nobis inferre mortes ? ignorat Christum idcirco uenisse, non ut post resurrectionem corporibus animas solueret aut liberatas rursus aliis corporibus indueret et de caelorum regionibus descendentes sanguine et carne uestiret, sed ut semel corpora suscitata incorruptione et aeternitate donaret.

Isicut enim Chnstus mortuus ultra non moritur nec mors ei dominatur, ita nec corpora suscitata post resurrectionem secundo uel frequenter intereunt nec mors eis ultra dominabitur neque in nihilum resoluentur, quia totum hominem Christi saluauit aduentus.

Sed et illud a sollemnitate Christi Origenem alienum facit, quod principatus, potestates, fortitudines, thronos ac dominationes non ab initio in hoc conditas refert, sed post creationem sui aliqua honore digna fecisse et aliis sui similibus propter neglegentiam ad inferiora delapsis has inclitis nominibus appellatas, ut — iuxta errorem eius — non eas condiderit deus principatus et potestates et reliqua, sed aliorum peccata illis materiam tribuerint gloriarum.

et quomodo Paulus apostolus scribit: in Christo creata sunt omnia in caelis etin terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus siue potestates, omnia per illum etin illo creata sunt et ipse est ante omnia? si intellegeret uim uerbi — per quem" dicitur, \'creata sunt omnia\' —, nosset ab initio ita eas conditas et non aliorum socordiam et in inferiora prolapsum occasionem [*]( i14 cf. Rom. 6, 9 25 *Col. 1, 16-17 ) [*]( 2 condempnatione V 4 leuius subuolare TV 9 ignorat (ts. I.) U igno- rans TV 14 morietur V dominabitur V 16 intereant U neque enim V 17 saluabit g 19 et potest. V ac] et T 20 rationem V aliqua sui U in mg. inf. aliquo g 21 dignas factas s sui] suis TV 22 dilapsis TV inclytis T 24 materiem s 2S\'potestatus (sic) siue principatus Ua.c. 30 quam V quod U 31 nosset utique s ) [*]( I13* )

196
dedisse deo, ut illas principatus et potestates et fortitudines reliquas nominaret, maxime cum creaturarum pulchritudo consistat in ordine dignitatum.