Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cur Dauid inprecatur in psalmo: benedicat te dominus ex Sion et uideas, quae bona sunt, in Hierusalem omnibus diebus uitae tuae et uideas filios filiorum tuorum, si animarum peccato iusti uiri augetur genus, et audet dicere: ecce sic benedicetur homo, qui timet dominum, cum sciat animas delinquentes [*]( 1 cf. Hebr. 13, 4 5 *Hebr. 13, 4 8 cf. I Reg. 1, 10-11 11 *Deut. 1, 10-11 18 *Ex. 32, 31-32 23 *Ps. 127, 5—6 27 Ps. 127, 4 ) [*]( 1 negat u 2 et] ut g 3 iuncte V 4 uult om. u loquitur u non om. U nos audiat U 5 nuptias u 6 et quom. ium. om. U quomodo cubile u 8 helcanae U elchane V uirile g ut] et u 10 grauis u graui cet. deserant u j 11 inpcassen(exp.)tw dominett 13 multitudine U domine Ta.c.u 14 sicutiw 15 et loquutus u 17 esse] est u 18 deprecabatur u dimittas g huic Vu 20 postulat u si u, om. cet. 21 non u et non cet. et u 23 deus u 24 syon UV u hier. T irlm V iher. Uu 25 et om. U 26 pecc.] depulsione et exitio s augeretur u 27 omnis homo u )

179
corporum uinculis alligari et in huiusce modi carcere iudicio dei poenas luere peccatorum?

quomodo deus loquitur per prophetam: si audisses praecepta mea, fuisset utique quasi fluuius pax tua et iustitia tua sicut fluctus maris et sicut harena semen tuum et soboles uteri tui ut puluis terrae? qui enim dei praecepta conseruant, non debent accipere praemium animarum de caelo ruinas, quae ligatae corporibus sobolis eorum incrementa multiplicent.

si autem uolunt discere, quae sint humani generis exordia, audiant dicentem Moysen: tulit deus de terra et finxit hominem et insufflauit in faciem eius spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem, id est inmortalem. deus quoque benedicens Adam et Euae ait:crescite et multiplicamini et replete terram.,