Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Obsecro, fratres dilectissimi, ut ignoscatis dolori meo doctrinis inpiis resistenti. dum enim inpudentiam sectatorum eius repercutere nititur, conpagem loricae ipsius et uenenati pectoris fraudulentias in medium protulimus, ut illud quoque conpleretur in eo: reuelabo ignominiam tuam et ostendam eam amatoribus tuis. nam inter cetera etiam resurrectionem a mortuis, quae spes salutis nostrae est, ita corrumpit et uiolat, ut audeat dicere corpora nostra rursum corruptioni et morti subiacentia suscitari.

responde mihi, o inpietatis caput, quomodo iuxta apostolum Paulum uicerit Christus eum, qui mortis habebat imperium, hoc est diabolum, si corruptibilia et mortalia iterum corpora surrectura sunt ? quid nobis profuit Christi passio, si mors atque corruptio denuo nostra corpora possessura est? aut quid sibi uult, apostolus scribens: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes uiuificabuntur, si resurgentibus mors saeua dominabitur? uel quomodo, qui ista credunt, possint ex animo dicere: Christus dei uirtus et dei sapientia, uolentes illo fortiorem esse mortem, quae suscitata ab eo corpora deletura est nec probetur ex omni parte superata ?

uerum et Origenem tam inpie resistentem Christus, dominus noster, et mortem uicit et diabolum, qui habebat mortis imperium, sua uirtute destruxit parato nobis in caelo uictoriarum suarum triumpho. nec idcirco corpora suscitauit, ut rursum perirent, sed illorum incorruptione perpetua mortem corruptionemque deleuit.

Unde liberati a cunctis malis passionis dominicae festa celebremus et iuxta euangelii parabolam cernentes a sapientia immolari tauros et altilia uescamur fortioribus plenisque neruorum [*]( 7 *Ezech. 16, 36 12 cf. Hebr. 2, 14 16 *I Cor. 15, 22 19 *I Cor. 1, 24 23 cf. Hebr. 2, 14 28 cf. Matth. 22, 4. ) [*]( 1 aliut ibi u demoniace U condic. U affinguat U 3 kmi UVu 5 se percut. u nitimur Uu uen.] uenena et u peccatoris V 6 in- 23 uicit om, u 8 eam] illam U 9 a] ex U spes ex spe T 10 rursum—susc.] suscitatum | quidem iri, sed sic, ut corruptelae rursus ac morti subiaceant g 11 caput] ap V 14 corp. om. V xpi prof. U 16 enim om. V omnes om. V 19 possunt V 21 nec] ne U,Vp.r. 23 noster simul g \'24 uirtute xps u praeparato u 25 suscitabit g periret V pereant g 26 ipsorum u pro illorum g incorr.- . mortem om. u perpetua T 27 pasionibus (sic) U dominica U 28 et] ut V )

173
et pinguioribus doctrinae cibis, ut lac infantiae deserentes solidiora capiamus alimenta causamque malorum omnium fugiamus inperitiam, quae, cum multorum diuersis heresibus uinxerit pedes, Origene maximo sui fruitur amatore, qui inter cetera ausus est dicere non esse orandum filium neque cum filio patrem ac post multa saecula Pharaonis instaurauit blasphemiam dicentis: quis est, ut audiam uocem eius? nescio dominum et Israhel non dimittam. nec est aliud dicere \'nescio dominum\' quam hoc, quod dicit Origenes: \'non est orandus filius\', quem certe dominum confitetur.

et quamquam ille in tam apertam proruperit blasphemiam, tamen orandus est, de quo propheta testatur dicens et adorabunt te et i n te deprecabuntur, quia in te est deus et absque te non est deus, et rursum: omnis, qui inuocauerit nomen domini, saluus erit. et Paulus disputans: quomodo, inquit, inuocabunt, in quem non crediderunt? oportet primum credere, quod filius dei sit, ut recta et consequens fiat eius inuocatio. et quomodo orandus non est, qui non est deus, sic e\' contrario, quem deum esse constiterit, adorandus.

unde et Stephanus positis genibus et obsecrans pro his, qui se lapidibus obruebant, dicebat ad filium: domine, ne statuas illis hoc peccatum. in nomine quoque Iesu Christi omne genu flectetur caelestium, terrestrium et infernorum. quod autem dicitur: genu flectetur, sollicitae et humillimae orationis indicium est.