Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

\'Si ista\', inquit, \'noueras, cur eum laudasti in opusculis tuis?\' I et hodie laudarem, nisi uos eius laudaretis errores; non mihi displiceret ingenium, nisi quibusdam eius placeret inpietas. et apostolus praecipit: omnia legentes, quae bona sunt, retinentes. Lactantius in libris suis et maxime in epistulis ad Demetrianum spiritus sancti negat omnino substantiam et errore Iudaico dicit eum ad patrem referri uel ad filium et sanctificationem utriusque personae sub eius nomine demonstrari.

quis mihi interdicere potest, ne legam Institutionum eius libros, quibus contra gentes scripsit fortissime, quia superior sententia detestanda est? Apollinaris contra Porphyrium egregia scribit uolumina: probo laborem uiri, licet fatuum in plerisque dogma contemnam. confitemini et uos in [*](3 cf. I Cor. 3, 1 8 cf. Ps. 94, 6 17 *I Thess. 5, 21 ) [*](1 phil.) rhetorum G 2 dogm. ign. g 3 pytag. Ga.c.NB1 pitag. DB2 phitag. Q emphed. DB2 euphed. Q temped. G 4 lactentis QBl,B2 (i ex e m2) lactentes N (ex lactantes) errore N didicistis B2 6 profiteri simpl. N 7 emendemus GN 8 et lacrimas DQ 9 paen.] add. uanam B2 uana] una D 10 geh. trah. prof. s aut] autem NB2 queratur B2a.c. creditur DQ 12 cup.] quaeritis s creditis DQ 13 et om. GB2 14 inquid ais D inquit aliquis B ais Q ut ais inquit s quare DQ 15 laudassetis Bl errorem B2 17 praecepit Bl legentes] prouantes G 18 eplis suis D suis eplis Q epla B2 19 spu 91 omn. neg. DQ 20 eum] add. uel s.l.m2B2,g alt. ad om. g 21 pers. et D 22 in quibus B2 scribit G 23 fortissimus N Apollinarius g 24 scripsit WDQ )

129
quibusdam errasse Origenem, et muttum non faciam.

dicite eum male sensisse de filio, peius de spiritu sancto, animarum de caelo ruinas inpie protulisse, resurrectionem carnis uerbo tantum confiteri, ceterum adsertione destruere et post multa saecula atque unam omnium restitutionem id ipsum fore Gabrihel, quod diabolum, Paulum, quod Caiphan, uirgines, quod prostibulas: cum hoc reieceritis et quasi censoria uirgula separaueritis a fide ecclesiae, tuto legam cetera nec uenena iam metuam, cum antidotum praebibero.