Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ardentes gemmae, quibus ante collum et facies ornabatur, 5 egentium uentres saturant; uestes sericae et aurum in fila lentescens in mollia lanarum uestimenta mutata sunt, quibus repellatur frigus, non quibus nudetur ambitio; deliciarum quondam supellectilem [uirtus insumit. ille caecus extendens manum et saepe, ubi nemo est, clamitans heres Paulinae, coheres Pammachii est; illum truncum pedibus et toto corpore se trahentem tenera puellae sustentat manus. fores, quae prius salutantum turbas uomebant, nunc a miseris obsidentur.

alius tumenti aqualiculo mortem parturit; alius elinguis et mutus et ne hoc quidem habens, unde roget, magis rogat, quia rogare non potest; hic debilitatus a paruo non sibi mendicat stipem; ille putrefactus morbo regio superuiuit cadaueri suo: [*]( 1 Gal. 4, 27 12 cf. Verg. Georg. II 462 ) [*]( 1 nobis] nobiles D edidit GD ededit (pr. e exp., alt. e corr. in i) i$ dedit cet. cupierat GB.SQp.c. concupiuerat S 2 parturis (exp.) paris K exclama G 3 quod GT,Ka.c.m2 sunt paup. S filius K 4 genuisti ei W 5 ardentesl laetatur deus, quando conuersi diuites res suas pauperibus tribuunt, quando ardentes I7 antea PA,Ba.r. ant B ornabantur S tegebatur F 6 satnrat G satorauit B quando uestes (ex uestis m2) r syricae ra.c.m2A filo G 7 lentesc. ex letesc. GA, ex lentec. m2lF, ras. mut. in lentec. K lentisc. Ffap.c.m2 molle D nestimento D mut. sunt] mutantur F mutatae (-te) GtQDB 8 denudeturG noteturAp.c.m2 delic. quondam] quando deliciarum F 9 supp. (-le KT) KbDψ superlectile G insumet ra.c.m2D ille-12 manus om. r 10 manus D 11 coeres G pammachi GKS&D corpore ex corde m2A 12 puella G quando fores (ex foris m2) r 13 salutantium \'Ba.r.B salutantur Aa.c,m2 amouebant 1sp.c.m2 dimobeba(n s.l.)t G nunc om. F alius—p. 653, 2 possim om. r alios D 15 nec KY a (=non) B hoc] id D maius orat D quia] dum AJQa.c.m2 16 mendicata (seq. ras. 6 litt.) G stirpem D 17 superuiuet D superuenit G suprauiuit S )

653
non, mihi si linguae centum sint oraque centum, omnia poenarum percurrere nomina possim.

hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum confouet, horum sordibus dealbaturj muneranus pauperum, egentium candidatus sic festinat ad caelum. ceteri mariti super tumulos coniugum spargunt uiolas, rosas, lilia floresque purpureos et dolorem pectoris his officiis consolantur: Pammachius noster sanctam fauillam ossaque ueneranda elemosynae balsamis rigat. his pigmentis atque odoribus fouet cineres quiescentes sciens scriptum: sicut aqua extinguet ignem, sic elemosyna peccata.

quantas uirtutes habeat misencordia et quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus grandi uolumine exsequitur et Danihelis consilium probat, qui regem inpiissimum, si se audire uoluisset, scit pauperum sustentatione saluandum. gaudet huiusce modi filiae mater herede, non dolet opes ad alium peruenisse, quas cernit isdem, quibus ipsa uoluerat, erogari. quin potius gratulatur absque labore suo sua uota conpleri; non enim substantiae deminutio, sed operarii commutatio est. [*]( 1 Verg. Aen. VI 625. 627 10 *Eccli. 3, 30 12 grandi uolumine] = Cypr. de opere et eleeraosynis (I p. 373-394 H.) 13 cf. ibid. p. 377, 1-9 H. cf. Dan. 4, 24 ) [*]( 1 oraque centum om. D oraque ex ora 58 2 penarum ADB nomine B possem xJ\'p.c. possum D 3 hoc] felix, qui hoc r exer- citum D in-confouet] felix, qui r 4 dealuetur G numerarius munerarins (mun. exp.) A pauperum] add. et DB 5 sic om. B fest.] pergit B ceteri] ceci B couiugum tum(mm Ka.r.)ulos KV tumulo A 6 lylia Gp.c. lilios D et] ut G 7 peccatoris (ca. exp.) A pictores D consolentur G pamachius D noster] notarius A 8 fabiolam K (in ing. m2 alii fauillam) ψ lielemosinae B eli(y A)- mosinae KA1\' aelemosynae G aelymosinae S rigat] pingat KY 10 scribtum esse G extinguet GK -guit cet. sicJ ita AB,Ssa,c.m2 ele(y AB)mosina ABDB aelemosyna G ele(i /f)mosinae KW; add. ex- tinguit B 11 peccata G peccatum cet. uirtutes] uires g habet D 12 et om. DB 13 prosequitur h danielis GB inprobissimum D 14 si se] qui si D 15 filiae] filia et DB familiae (-e) ICW heredem G58 16 ceriiet KD isdem 93B hisdem ect. uoluerit DB uouerat KT 17 quin ex qui G gratuletur K 18 dimin. 33D operariae A )

654