Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tetigimus expositionem Hebraicam et infinitam sensuum siluam alteri tempori reseruantes quaedam futurae domus strauimus fundamenta. de feminalibus lineis hoc solent dicere: ratio seminum et generationis ad carnem pertinens terrae per eam deputatur — unde ad Adam loquitur deus: terra es et in terram ibis — causasque huius rei, quomodo de paruulo semine et foedissimis initiis tanta uel hominum uel diuersarum rerum pulchritudo nascatur, esse obuolutas et humanis oculis non patere.

legimus in Leuitico iuxta praeceptum dei Moysen lauisse Aaron et filios eius: iam tunc purgationem mundi et rerum omnium sanctitatem baptismi sacramenta signabant. non accipiunt uestes nisi lotis prius sordibus nec ornantur ad sacra nisi in Christo noui homines renascantur; uinum enim nonum in nouis utribus mittitur. quod autem Moyses lauat, legis indicium est: habent Moysen et prophetas, ipsos au d iant, et ab Adam usque ad Moysen omnes [*]( 10 *Gen. 3, 19 14 cf. Leu. 8, 6 18 cf. Matth. 9, 17 etc. 20 *Luc. 16, 29 21 ce. Rom. 5, 12-14 ) [*](1 creaturae B 2 indicare B indegeret K in die 0 misericordia K 3 consacr.] cum sacrificaret KIID ei] add. expiaretur IlD,Bs.l.m2 uuiuersalis 77D non] add. tantum B 4 ac] et s prop. et par. 77 pr. etJ ac <P 5 deprecaretur 77 6 hebreicam IIa.c.m2Ø infinita K 7 temporis B domos IIBa.c. domui s struamus B 9 seminuum s pertinent Kp.c. pertinet HRØ pertinentis B 10 unde] add. et II s. l. D ad om. Φ 11 terrain] terra Φ 12 etj et de K tanta om. Φ diuersa KHR 14 leuiticum K domini K inoisen B mosen HR 15 aron Kp.c. 16 omnium rer. 77 significabant HB 17 ornatur s 18 nouo homine HR renascamur s 19 nouos utren HR nouis] nobis Dip moses HR nioyscn K 20 iudic(t B)ium ØB mosen H moyses s 21 ab om. ip mosen HR pecc.] add. ergo m2B ) [*]( TJIV. iHeron. Epist. I. ) [*]( 39 )

610
peccauerunt.

praeceptis dei lauaudi sumus et, cum parati ad indumentum Christi tunicas pellicias deposuerimus, tunc induemur ueste linea nihil in se mortis habente, sed tota candida, ut de baptismo consurgentes cingamus lumbos in ueritate et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. unde et Dauid: beati, quorfim remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.

Post feminalia et lineam tunicam induimur hyacinthino uestimento et incipimus de terrenis ad alta conscendere. haec ipsa hyacinthina tunica — a Septuaginta όποδύτης, id est subucula, nominatur — est proprie pontificis, significans rationem sublimium non patere omnibus, sed maioribus atque perfectis. hanc habuerunt prophetae, hanc Moyses et Aaron et omnes, quibus dicitur: in montem excelsum ascende, qui euangelizas SiOH.

uec sufficit nobis priorum ablutio peccatorum, baptismi gratia, doctrina secretior, nisi habuerimus et opera. unde iungitur et ephod, id est superumerale, quod rationali copulatur, ut non sit laxum nec dissolutum, sed haereant sibi inuicem et auxilio sint. et ratio enim operibus et opera ratione indigent, ut, quod mente concipimus, opere [*]( 2 cf. Gen. 3, 21 4 cf. Eph. 6, 14 6 Ps. 31, 1 14 *Esai. 40, 9 ) [*]( 1 ad ex dum B, om. H 2 tunica speluncias R pelliceas S induimur HRØ 3 uestem lineam K sese S habentem KII 4 ut] et HRØ 8 linea tunica D hyacinct. K iacinth. s iacynth. D iacinct. HB liiacinthinum H hiachinctinum R 9 alta (alt in ras.) K 10 hiacinth. HR hyacinct. K iacinth. DØ iacinct. IIB TIIOATTOC 11 TnOAITOC D ΥΦΤΟΔΥΤΗΟCK VITOAVTUUN B subuelucula (elu eras.) K 11 est scripsi et codd. propriae KRØ ■ ponti Ha.c.m2R; add. est IIDB significat K significatque IIDB 13 proph.— Aaron] moyses et aaron et prophetae D moses HR alt. et om. D 14 ascende] add. tu D,Bs.l.m2 15 nob. suflF. s prior Ka.c.mS abolitio B 16 nisi ex si non m2K 17 unde om. s et om. B epod <P efod Kll ephoth B ephoc Ha.cm2 superhum. RIIDB 18 rationale D rationabili Ka.c. con(m Inputatur HD coaptatur B ut] et s fluxum B neque S 19 alt. et eras. KB, om. D rat. eniml rationem HR rat. etenim D enim s. l. m2B 20 concepi-, mus K percipimus D )

611
perpetremus. duoque lapides in superumerali uel Christum significant et ecclesiam duodecim apostolorum, qui ad praedicationem missi sunt, nomina continentes uel litteram et spiritum, in quibus tenentur legis uniuersa mysteria: in dextris spiritus, in laeuis littera est; per litteras ad uerba descendimus, per uerba uenimus ad sensum.

quam pulcher ordo et ex ipso habitu sacramenta demonstrans! in umeris opera sunt, in pectore ratio; unde et pectusculum comedunt sacerdotes. hoc autem rationale duplex, apertum et absconditum, simplex et mysticum, duodecim in se lapides habens et quattuor ordines. quas quattuor puto esse uirtutes: prudentiam, fortitudinem, iustitiam, temperantiam, quae sibi haerent inuicem et, dum mutuo miscentur, duodenarium numerum efficiunt, uel quattuor euangeliae quae in Apocalypsi describuntur plena oculis et domini luce radiantia mundum inluminant, in uno quattuor et in quattuor singula; unde et δήλωσις et άλήϒεια, id est doctrina et ueritas. in pectore sacerdotis est.

cum enim indutus quis fuerit ueste multiplici, consequens est ueritatem, quam corde retinet, sermone proferre. et ob id in rationali ueritas est, id est scientia, ut nouerit, quae docenda sint, et manifestatio atque doctrina, [*]( 8 cf. Leu. 7, 31-34 14 cf. Apoc. 4, 6 16 cf. Ex. 28, 26 ) [*](1 duo quoque B superh. (-le B) JIDB uel om. B 2 et s. l. mSK ecclesia HR; add. in quibus B quia II 3 continentur Bp.c. littera K 4 spiritu K continentur S dextra IID dex- tera B 5 lae(e JZ)ua IJDB littera] litteris s discendimus ΚΦ 6 uerbum ΚΦΒ ordo] odor Φ et s. l. K 7 hum. IIDB sunt] add. et (eras) K 8 cofiidunt (= comendunt) B cocomident (pr. co eras.) K 9 rationabile s duplex est KllDB 10 misticos K 11 quos KIID,Bp.c. 12 iust. et S hererent D 13 dodenariam Illi eff. num. s 14 quae] add. et (exp.) K apocalypsin D et] et deum laudantia et B 15 luce rad.] lucemae ardentes Ka.c.m2 16 in] in uno s singulae II alt. et om. S AHAUJICIC D AHAOCIC II AEAUUCIE B ѠΗΔѠCIECK tert. et om. K άληϑ, plus winus corrupt. in codd. 18 quamquam R 19 prof. serm. B id] add. et (exp.) K rationabile s rationali et (eras.) K ueritatis Φ 20 dicenda Da.c.m2 sunt K ) [*]( 9* )

612
ut possit instruere alios, quod mente concepit. ubi sunt, qui innocentiam sacerdotis dicunt posse sufficere? uetus lex nouae congruit: id ipsum Moyses, quod apostolus. ille sacerdotis scientiam ornat in uestibus, iste Timotheum et Titum instruit disciplinis.

sed, et ipse uestimentorum ordo praecipuus. legamus Leuiticum: non prius rationale et sic superumerale, sed ante superumerale et deinceps rationale. a mandatis, inquit, tuis intellexi: prius facimus, sic docemus, ne doctrinae auctoritas cassis operibus destruatur. hoc est, quod in propheta legimus: seminate uobis in iustitia et metite fructum uitae; inluminate uobis lumen scientiae.

primum seminate in iustitia et fructus uitae aeternae metite, et postea uobis scientiam uindicate. nec statim absoluta perfectio est, si quis superumerale et rationale habeat, nisi haec ipsa inter se forti conpage solidentur et sibi inuicem nexa sint, ut et opera rationi et ratio operibus haereat et his praecedentibus doctrina sequatur et ueritas.

Quattuor elementa, de quibus supra diximus, et duos lapides uel onychinos uel zmaragdinos et gemmas duodecim, quae ponuntur in rationali, si esset tempus, [ut] discuterem singulorumque naturas et causas tibi exponerem et, quid [*](6 cf. Leu. 8, 7-8 7 Ps. 118, 104 10 *Os. 10, 12 ) [*](1 aliud <P quos Ka.c. que B alt. quod s 2 nocentiam D dic. sac. II sacerdoti S * 3 moses HR 4 thimoth. H timot. B 5 legimus rp 6 primus K prius a B superhum. IIDB 7 superhum. JIDB deinceps] sic D inq. tuis KØ tuis inq. cet. 8 faciamns et JIDB doceamus IIDB nec KØ 9 auctoris s casis H 11 lucem K 12 frnctum IIDB alt. et om. IID 13 scientiae s 14 superhum. BIIDB umerale fi et om. K 15 conpagi 0 compagine IIDB conexa ΚΦ,Dp.c.m2 16 operationi et rationi TID operationi H operatio rationi S et ratio om. JID his et s 18 et supra K 19 onychynos s onichinos lID(h m2) B unicinos Ka alt. uel om. s zmargd. H maracd. B smaragd. K11 20 ut seclusi 21 singularomque K que eras. B quae HR, om. S quod s )

613
unusquisque ualeat, et, quomodo uirtutibus singulis conparetur — et sanctus papa Epiphanius egregium super hoc uolumen edidit, quod si legere uolueris, plenissimam scientiam consequeris —: ego iam mensuram epistulae excedere me intellego et excipientis ceras uideo esse conpletas; unde ad reliqua transeo, ut tandem finiatur oratio.