Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid tibi faciam? credidi sancti Paulini presbyteri epistulis et illius super nomine tuo non putaui errare iudicium et, licet statim accepta epistula άσυνάράητον sermonem tuum intellegerem, tamen rusticitatem et simplicitatem magis in te arbitrabar quam uecordiam. nec reprehendo\' sanctum uirum — maluit enim apud me dissimulare, quod nouerat, quam portitorem clientulum suis litteris accusare —, sed memet ipsum arguo, qui alterius potius adquieui quam meo iudicio et oculis aliud cer- , nentibus aliud scidulae credidi, quam uidebam.

Quam ob rem desine me lacessere et uoluminibus tuis obruere. parce saltem nummis tuis, quibus notarios librariosque conducens eisdem et scriptoribus uteris et fautoribus, [*](1 dissert. S®D,Ba c.m2 prud.] add. tuae BB uellis J,EZa.c. credere Ba.c.m2 2 quando] qua A 3 praedicantem GAftDB ex] e Gp.c.m2 subsalt. B sussult. E susnlt. J2D result. G (ex susult. m2) exult. 91 et-pedem (pede Ap.c.)] ac plaudebus pedem 91 et pl(abpl B)audebus manu 93B et plaudebus manu et applodebus pedem S 4 ortod. EUBB,JΣa.c. 5 timum J,Sa.c.m2 sentire B peru. putr. A 6 nos] nobis 9t rec. es her. JZ pa (eras.) faciam J 7 sancti s. I. m22, om. 91J pre(ae)sby(i)teri paulini (pauliniani 91) GUJB paulini ©a.c. 9 ACYNAPTETON E ACYNAPTITON J2 ACYNAPTY- TON A ACINAPTTON D ACYNAPKhKON B ACYNALNPEON 93 asinar(in?)ton 91, recte scriptum in G; antecedit incnnditum in D, sequitur inconditum in GA!ВB id est inconditum in 91 10 rustitatem ex suscitantEm m22 in te om. JS 11 uaecordiam G nec ex ne E malluit 91 12 desimulare Aa.c.vi2 non erat J,2a.c.m2 portiorem G2a.c. clientulam 2p.c.m2D 13 in suis 93 semet J 14 potius om. 91 acquieuit Ba.c. alius Aa.c.m2 15 schidulae J scedu(u ex 0 m2A)lae(e)Ep.c.m2ABB scaedule 2 schedulae S uidebamus 2 16 me-parce om. 9t me om. G lacescere AS 17 saltini ABa.c.,ΣD 18 eisdem] et isdem S uterer Aa.c.m2 ueteris Ja.r. )

581
qui te ideo forsitan laudant, ut lucrum scribendo faciant. si libet exercere ingenium, trade te grammaticis atque rhetoribus, disce dialecticam, sectis instruere philosophorum, ut, cum omnia didiceris, saltem tunc tacere incipias; quamquam stultum faciam magistro cunctorum magistros quaerere et ei modum inponere, qui loqui nescit et tacere non potest.

uerum est illud apud Graecos prouerbium: ovq) Xupa. ego reor et nomen tibi ϰατά άντίϕρσιν inpositum. nam tota mente dormitas et profundissimo non tam somno stertis quam lethargo. inter ceteras quippe blasphemias, quas ore sacrilego protulisti, ausus es dicere montem, de quo abscisus est in Danihelo lapis sine manibus, esse diabolum et lapidem Christum, qui adsumpsit corpus Adam, qui diabolo ante per uitia cohaeserat, natum esse de uirgine, ut a monte, hoc est a diabolo, hominem separaret.