Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quando comedis, cogita, quod statim tibi orandum, ilico legendum sit. de scripturis sanctis habeto fixum uersuum numerum; istud pensum domino tuo redde nec ante quieti membra concedas, quam calathum pectoris tui hoc subtegmine inpleueris. post scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat, quorum fides nota est. non necesse habes aurum in luto quaerere: multis margaritis unam redime margaritam. sta iuxta Hieremiam in uiis pluribus, ut ad illam uiam, quae ad patrem ducit, peruenias.

amorem monilium atque gemmarum sericarumque uestium transfer ad scientiam scripturarum. ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, uestire cum Ioseph uariis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone dei, ut pretiosa ex illis nouarum. segetum grana dependeant. habes sanctum Exsuperium probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.