Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Lecto sermone dignationis tuae, quem mihi nec opinanti tua beniuolentia tribuit, gauisus quidem sum testimonium honesti et eloquentissimi uiri, sed in memet reuersus satis dolui indignum tantis laudibus atque praeconio opprimi me potius quam leuari. scis enim dogma nostrum humilitatis tenere uexillum et per ima gradientes ad summa nos scandere.

quotus igitur ego uel quantus sum, ut eruditae uocis merear testimonium, ut mihi ab eo palma eloquentiae deferatur, qui scribendo disertissime deterruit, ne scriberem? uerumtamen audendum est et caritas, quae non quaerit, quae sua sunt, sed quae proximi, reddat salutationis officia, quoniam locum inplere non ualet praeceptoris.-