Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ibimus ad Nazareth et iuxta interpretationem nominis eius \'florem\' uidebimus Galilaeae. haud procul inde cernetur Cana, in qua aquae in uinum uersae sunt. pergemus ad Itabyrium et ad tabernacula saluatoris, non, ut Petrus quondam uoluit, (eum) cumMoysi etHelia, sed cum patre cernemus et spiritu sancto. inde ad mare ueniemus Gennesareth et de quinque et septem panibus uidebimus in deserto quinque et quattuor milia hominum saturata. apparebit oppidum Naim, in cuius portis uiduae filius suscitatus est. uidebitur Hermonin et torrens Endor, in quo superatus est Sisara. Capharnaum quoque signorum domini familiaris, sed et omnis pariter Galilaea cernetur.

tunc, comitante Christo cum per Selo et Bethel et cetera loca, in quibus ecclesiae quasi quaedam uictoriarum domini sunt erecta uexilla, ad nostram speluncam redierimus, canemus iugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus et uulneratae iaculo saluatoris in commune dicemus: inueni, quem quaesiuit anima mea: tenebo eum et non dimittam illum. [*]( 4 cf. Ioh. 2, 1-10 5 cf. Matth. 17, 4 etc. 7 cf. Matth. 14, 15-21. 15, 32-38 etc. 9 cf. Luc. 7, 11-17 10 cf. Iudd. c. 4 11 cf. Matth. 4, 13 etc. 17 *Cant. 3, 4 ) [*](2 iusta G 3 haut codd. 4 cernitur KB canahan B 5 pergimus KB hitabyrium K itabarium B ad om. B saluatorem Engelbrecht 6 quond.] quando B eum addidi, om. codd. moysi K mose GB moyse S alt. cum om. B 7 cemimus KB uenimus G gennes. K genes. B genness. G genez. S 9 hom. mil. G saturari B naym B 10 porta S uideb. et S ermonin B hermonim s 11 aendor G cafarnaum K 12 familiam G familiare g sed et (ex set) G et KB gallilaea (alt. a s. l.) K 13 cernitur K tunc] cum K et tunc S selo GK (cfLXX) seloth B silo S betel B 16 fleuimus G orauimus G et om. B 17 inuenimus B 18 quaesiit Ka.c. 19 illum] add. explicit paulae et eusthociae ad marcellam exhortatoriam (sic) de locis sanctis K )

345