Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Nec hoc dicimus, quo rennuamus regnum dei intra nos esse et sanctos uiros etiam in ceteris esse regionibus, sed quo hoc adseramus uel maxime, eos, qui in toto orbe sunt primi, huc pariter congregari. ad quae nos loca non ut primae, sed ut extremae uenimus, ut primos in eis omnium gentium cerneremus. certe flos quidam et pretiosissimus lapis inter ecclesiastica ornamenta monachorum et uirginum chorus est.
[*]( 14 cf. Cicero diu. in Caec. 39 20 cf. Luc. 17, 21 )[*](2 in om. K 3 aancti cet, B 5 iherosolimas B 9 lonquentium (pr. n eras.) K 10 uen. hicr. S iherosolimam B minus se S se om. B munus B utroque loco 12 uirtutem B alt. in] de S 13 sic B 14 reprehendendo B nescio s. I. K 15 sed om. B lilliei B lybiae G 17 al. habet B posset B 19 fastigia S perbenire G 20 nec] et K quod G renuamus Ga.c. domini B nos s. 1. K 22 quod K 24 peruenimus K primas B cern.] terremur K 25 quidem B )[*]( 22* )
uox quidem dissona, sed una religio. tot paene psallentium chori, quot gentium diuersitates, et inter haec, quae uel prima in Christianis uirtus est, nihil adrogans, nihil de continentia supercilii: humilitatis inter omnes contentio est. quicumque nouissimus fuerit, hic primus putatur. in ueste nulla discretio, nulla admiratio. utcumque placuerit incedere, nec detractionis nec laudis est.
ieiunia quoque neminem subleuant; nec defertur inediae nec moderata saturitas condemnatur. suo domino stat unusquisque aut cadit. nemo iudicat alterum, ne a domino iudicetur. et quod in plerisque prouinciis familiare est, ut genuino dente se lacerent, hic penitus non habetur. procul luxuria, procul uoluptas.