Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde nobis sollicitius prouidendum, ut sollemnem diem non tam ciborum abundantia quam spiritus exultatione celebremus, quia ualde absurdum est nimia saturitate honorare uelle martyrem, quem sciamus deo placuisse ieiuniis. ita tibi semper comedendum est, ut cibum et oratio sequatur et lectio. quod si aliquibus displicet, apostoli uerba cantato: si adhuc hominibus placerem, Christi ancilla non essem. [*]( 6 cf. Hier. 24, 1 sqq. 9 *Hier. 24, 3 11 cf. Apoc. 3, 15—16 18 Gal. 1, 10 ) [*]( 1 donum S 2 cerasis FJI,B (ex cerasns) et tam] etiam M,B (in ras. m2) 3 extimare (alt. e in ras. m2) B existimarem F (ex existimare m2), JZ 4 cerasunto M cerasQpto FS cerasa sumptum B ceraso ponto Z cerea* (cesarea m2) sunto J primum B 5 roma B e] de S 6 quia] spatium uacuum 6-7 litt. in B cerasia ZM cerasa cet. 7 quo Z quod cet. pr. allalum] altum Bp.r. id-est om. Z est] non est S 8 contra] intra Z 9 et om. FJZ quae] ecce ZB quia S alt. bona om. ZB 10 salua Fa.c.m2,2 11 non] eras. F, del. m2 B refugit Z apocalipsin 2B 12 uelle om. MB se loquitur in ras. m2 B sollicitus Z prouid. est B 13 ut s. I. m2 B 15 uelle hon. S scias M 16 in iei. M semper] sepe B 17 et leccio sequatur B subsequatur Z 18 ancillam Z 19 essem] add. explicit ad euistochium Z )

252
XXXII. AD MARCELLAM.

Ut tam paruam epistulam scriberem, causae duplicis fuit: quod et tabellarius festinabat et ego alio opere detentus . hoc quasi parergio me occupare nolui. quaeras, quidnam illud sit tam grande, tam necessarium, quo epistolicae confabulationis munus exclusum sit.