Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Verum — ne uidear dona minuisse — accepimus et canistrum cerasiis refertum talibus et tam uirginali uerecundia rubentibus, ut ea nunc a Lucullo delata existimarim; siquidem hoc genus pomi Ponto et Armenia subiugatis de Cerasunto primus Romam pertulit, unde et e patria arbor nomen accepit.

igitur, \' quia in scripturis canistrum ficis plenum legimus, cerasia uero non inuenimus, in eo, quo allatum est, id, quod allatum est, praedicamus optamusque te de illis pomis fieri, quae contra templum dei sunt et de quibus deus dicit: quae bona, bona ualde. nihil quippe saluator medium amat et, sicuti frigidum non refugiens calidis delectatur, ita tepidos in Apocalypsi euomere uelle se loquitur.