Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ascensurus dominus ad caelum, quia apostoli, ut homines terrae insistentes, adhuc habebant peccatorum sordibus pollutos pedes, uult eos a delictis penitus liberare, ut eis possit prophetalis sermo congruere: quam speciosi pedes euangelizantium pacem! et imitari ualeant ecclesiae uerba dicentis: laui pedes meos, quomodo inquinabo illos?, ut, etiam si quis post resurrectionem postea his adhaeserit puluis, in inpiam eum excutiant ciuitatem in testimonium laboris, quod eo usque pro omnium salute contenderint facti Iudaeis ut Iudaei, gentibus ut gentiles, ut etiam propria uestigia aliqua ex parte polluerint.

igitur, ut ad propositum reuertamur, sicuti apostoli purgatione indigebant pedum, sic, quia Esaias tantum in sermone peccauerat, labia habebat inmunda et, quantum ego arbitror, quia Oziam in templum inruentem non corripuerat nec iuxta Heliae exemplum libera uoce inpium designarat, labia habebat inmunda.

In medio quoque populi inmunda labia habentis habitem. Esaias, quia conpunctus est et se miserum [*]( 2 *Ioh. 13, 8 3 *Ioh. 13, 9 8 *Esai. 52, 7 9 Cant. 5, 3 11 cf. Matlh. 10, 14 etc. 13 cf. I Cor. 9, 20 18 cf. II Par. 26, 16-19 cf. III Reg. 20 (21), 17-26 21 *Esai. 6, 5 ) [*]( 1 ministrem D abnuo] rennuo B 3 domine (d S) non solum DS 4 pedes meoa S pr. et] s. I. 2, om. FB asc. ergo S ad s. I. 2 5 qui D adsistentes L2B 6 poll. ped. WB ped. poll. cet. 7 pro- phetali D 9 imitare D 10 si quis] s. I. 2, om. D 11 postea om. B his] ad (eras.) hys (corr. m2) F inpiam] ipsa W excutiam F (m super ras.), L2D 12 ciuitate W 13 contenderit codd. praeter WB factus Fp.c.m2 Iudaei] indens F gentilibus BS 14 gentilis Fp.c.m2 aliquid L2 15 ut om. L2 sicut FZW purgationem F2W,D (corr.) 16 sic] hic L quia Es.] isaias qui S quia] qui (corr.) 2 18 ozam D ozias L corripuerit FL,2 (corr.) 19 ex. haeliae IV inpium s. l. 2 designatur F designauerat B 21 in] et in B inmunda] in medio inmundo B polluta 2 22 habitat (at in ras. 2) FZDS habitabat B quia WB qui cet. est om. B )

90
contestatur, purgatione dignus efficitur; populus uero non solum non agens paenitentiam, sed ne sciens quidem, quia labia habeat inmunda, purgationis remedium non meretur. prouidendum igitur sub hoc exemplo non solum, ut ipsi simus iusti, sed, ne cum peccatoribus moremur, quia et hoc in peccati ac miseriae parte ducit propheta.