Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

donec Ozias uiuit, non intellegis, Esaia, esse te miserum, non conpungeris, non moueris; sed quando ille mortuus est, tunc animaduertfs inmunda habere te labia, tunc indignum te esse cognoscis uisione dei. utinam autem et ego conpungar et post conpunctionem praedicatione dei dignus efficiar, quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem!

Esaias, ut iustus, tantum in sermone peccauerat; ideo sola labia habebat inmunda; ego uero, qui et oculis uideo ad concupiscendum et manu scandalizor et pede et omni membrorum parte delinquo, inmunda habeo omnia et, quia semel spiritu baptizatus tunicam pollui, secundi baptismatis purgatione, id est ignis, indigeo.

Non sunt, ut quidam putant, in scripturis uerba simplicia; plurimum in his absconditum est. aliud littera, aliud mysticus sermo significat. ecce dominus in euangelio cingitur linteo, peluem ad lauandos pedes discipulorum praeparat, serui fungitur ministerio; esto, doceat humilitatem, ut nobis [*](1 Esai. 6, 8 2 *Esai. 6, 5 5 cf. *Esai. 6, 5 8 cf. *Esai. 6, 5 11 cf. Matth. 5, 28 12 cf. Matth. 18, 8 etc. 13 cf. Matth. 3, 11 17 cf. Ioh. 13, 4-5 ) [*]( 1 uere purgatus B, F (alt. u ex o m2) purgatus uere D dixi W 3 intelligis o S esaya B ysaia S esaias cet. esse (in mg. m2) te B te S te esse S 5 non munda S 6 cogn. te e. S te om. TF uisiontl W uisioni 2 autem s. l. I 7 praedicatione (-nem W) dei WB dei cet. dei uisione S quia om. S 8 humo Engelbrecht et um. W non munda S in LSW et in cet. quoque om. D 10 sermonem W inmunda] add. non conscientiam B (s. l.), S 11 quia FDS pr. et om. S manu in ras. m2 B 12 pedes W omni W omnium cet. hab. o. ium. codd. praeter WB 13 et om. W baptizatus rursum (rursum add. in mg. m2 B) BS baptizatur D 14 secuudae F (corr.),S secunde D purgationem F (corr.), WD 15 ut s. l. W 16 his om. F alt. aliud] aut D 17 cingitur] cui igitur F 18 peluim S,LBp.c.m2 disc. ped. S 19 mynisteria F esto LW sto D isto FI cur ista (esto add. in ras. m2 B) BS esto] ut add. codd, praeter W.B (add. m2 in mg.) ut] in ras. m2 B )

89
inuicem ministremus: non abnuo, non recuso. quid est, quod Petro recusanti dicit: nisi lauero pedes tuos, non habebis partem mecum et ille respondit: non solum, domine, pedes, sed et manus et caput?