Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Decreueram quidem utendum mihi psalmistae uoce dicentis: cum consisteret aduersum me peccator, obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et iterum: ego uero tamquam surdus non audiebam et tamquam mutus non aperiens os suum factus sum ut homo non audiens, sed quoniam caritas omnia superat et propositum uincit affectus, non tam iniuriam facientibus reddo uicem, quam tibi respondeo postulanti. apud Christianos enim non qui patitur, ut ait quidam, sed qui facit contumeliam, miser est.

Et primo quidem, antequam de fide mea, quam optime nosti, tecum loquar, aduersus barbariam istius loci uersu cogor clamare uulgato: [*](4 *Ps. 38, 2-3 6 *Ps. 37, 14-15 8 cf. I Cor. 13, 7 11 cf. Cypr. ep. 59, 13 (p. 681, 8 Hartel) ) [*](ij = Petropolitanus I. 13 Quarto 8. VII- VIII. ) [*](2[ = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. ) [*](K == Spinalienais 68 s. VIII. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](1) — Vaticanus lat. 355 + 856 s. IX-X. ) [*](C — Vaticanus lat. 5763 s. X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](B — Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](S = Vindoibonensis lat. 746 s. XIII. ) [*]( 2 ad marcum presbiterum calcide (calcidone 8[ calcedie L chalchidae W calcidonensem N) UKLWDCN ad marcum presbiterum ijB ad marcum jireebiterum super postulata fide S; Hieronymi nomen exhibent tituli \' dn LDCS 3 quidem s. l. m2 K uocem LN dicentes C 4 consistent tj pecc. a. me LDCS 5 a] de N 6 alt. tamquam] sicut 11 7 et factus LDCS 8 quia S sperat K 9 nineet 1; effectus W 10 enim] autem]) 11 ut ait quidam non qui patitur K pr. qui s. I. B ut ait quidam om. NS iniuriam NS 12 miser est] est W miser est ut ait quidam N 14 aduersum KS barbariam tjWD barbariem (lectio in K incerta) cet. 15 uulg. clam. (corr.) ij clamore L clamorare C )

71
  1. quod genus hoc hominum? quaeue hunc tam barbara morem
  2. permittit patria? hospitio prohibemur arenae
  3. .
  4. bella cient primaque netant consistere terra
et cetera. quae idcirco de gentili poeta sumpsimus, ut qui Christi pacem non seruat, pacem saltim discat ab ethnico.

hereticus uocor homousiam praedicans trinitatem; Sabellianae inpietatis arguor tres subsistentes, ueras, integras perfectasque personas indefessa uoce pronuntians. si ab Arrianis, merito; si ab orthodoxis, qui huiusmodi arguunt fidem, esse orthodoxi desierunt aut, si eis placet, hereticum me cum occidente, hereticum cum Aegypto, hoc est cum Damaso Petroque, condemnent. quid unum hominem exceptis sociis criminantur?