Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ego igitur, ut ante iam scripsi, Christi uestem in Romana urbe suscipiens nunc barbaro Syriae limite teneor. et ne putes alterius hanc de me fuisse sententiam, quid mererer, ipse constitui. uerum, ut ait gentilis poeta: caelum, non animum mutat, qui trans mare currit, ita me incessabilis inimicus postergum secutus est, ut maiora in solitudine bella nunc patiar.

hinc enim praesidiis fulta mundi Arriana rabies fremit; hinc in tres partes scissa ecclesia ad se rapere festinat. monachorum circa commanentium antiqua in me surgit auctoritas. ego interim clamito: \'si quis cathedrae Petri iungitur, meus est\'. Meletius, Yitalis atque Paulinus tibi haerere se dicunt: possem credere, si hoc unus adsereret; nunc aut . duo mentiuntur aut omnes.

idcirco obtestor beatitudinem tuam per crucem domini, per necessarium fidei nostrae decus, passionem: ita, qui apostolos honore sequeris, sequaris et merito, ita in solio cum duodecim iudicaturis sedeas, ita te alius senem cum Petro cingat, ita municipatum caeli cum Paulo consequaris, ut mihi litteris tuis, apud quem in Syria debeam communicare, significes. noli despicere animam, pro qua Christus est mortuus. [*](3 cf. Phil. 1, 13-14 7 Horat. epist. I 11, 27 19 cf. Matth. 19, 28 etc. cf. Ioh. 21, 18 ) [*](2 plus s. I. 2 deducebat S 3 postea etiam S 4 urbe rom. B 7 uerum est D animam 2 8 incessabiles K 9 postergum KL post (s. 1. m2 2) tergum cet. secutus K,Ba.c.m2 persecutus cet. maiore (corr.) D 10 mundi fulta B rab. arr. S 11 premit La.c.m2 hino enim D in s. l. m2 2 ecclesia in ras. m2 B ad se rapere] s. V. 2, oin. L me festinat S 12 manentium S commeantipm coni. Engelbrecht uerbis circa commeantium significari circumcellionum nomen putans et semicolon post festinat ponens insurgit K 14 meus] in mg. aJ: noster m22 mi. letius LΣD 15 posse 2[corr.),Lp.c. posse me K 17 passionum B, om. S, passionem xpi g 18 ita] tu K uti 2 ut g qui] quia K apostolicos honores quaeris K 19 in solio om. S est (eras.) iudicaturis L iudicaturus 2p.c.BS senem om. S 21 deb. in syr. 2 syria D syriae K debeo B comm. deb. S 22 mortuus est codd. praeter K; explicit ad damasum episcopum add. K )

70