Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

acne quis contentiose in una ecclesia plures episcopos fuisse contendat, audi et aliud testimonium, in quo manifestissime conprobatur eundem esse episcopum atque presbyterum: propter hoc reliqui te Cretae, ut, quae deerant, corrigeres et constitueres per ciuitates presbyteros, sicut ego tibi mandaui: si quis est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subditos. oportet enim episcopum sine crimine esse quasi dei dispensatorem.

et ad Timotheum: noli neglegere gratiam, quae tibi data est prophetiae per inpositionem manuum presbyterii. sed et Petrus in prima epistula: presbyteros, inquit, in uobis precor, conpresbyter et testis passionum . Christi et futurae gloriae, quae reuelanda est, particeps, regere gregem Christi et inspicere non ex necessitate sed uoluntarie iuxta deum. quod quidem Graece significantius dicitur ἐπισϰοπεύοντες, unde et nomen episcopi tractum est.