Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

scio etiam non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius diei, sicut scriptum est, fuerit uita eius super terram a m. ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci, unde et paruulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci.

haec tam multa nec parua de initio uel origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor et nosse confirmo. quapropter si nescio in origine animarum, utrum illas deus hominibus ex propagine an sine propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo quam nescire, sed, quam diu non possum, melius hinc dubito, quam uelut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare forte non debeo.

Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me et uis, ut unum horum definiam, utrum animae ceterae ex illo uno homine sicut corpora per propaginem an sine propagine sicut illius unius a creatore singulis singulae fiant — ab ipso enim fieri siue sic siue sic non negamus —, patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima [*]( 12 *Hiob 14, 4—5 ) [*]( 1 alt. meum-2 meum om.Eug utinam-2 meum om. g 2 nec] nunc Eug codd. interpolati 5 sum] add. in quantum (exp.)Go eamque Marlinus 6 rationalem Eug rationabilem Go 8 paticipiatione (sic, terl. i del. uid.) Go fit] sit g 9 quoniam Eug quo Go 10 ammittere Ooa.c. 12 etsi] nec si Euq 17 uel de origine Eug 18 constant Eug constat Go 20 an sine prop. om.Eu] 23 forte Eug, om.Go 25 ut Eug, om.Go 26 ceterae omnes Eug 28 singulao om.Rug cod. Yal. alt. siue Eug seu Go )

305
peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam heresim detestabilem detestabiliter inruamus.

si hoc, quod ego interrogo, nec tu scis, sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas et quod ego; si autem iam scis, quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud, quod uis ut respondeam, nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, ne suscenseas, quia non potui confirmare, quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras, quod cum inueneris, confirmare non dubites, quod quaerebas.

Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum existimaui, qui propaginem animarum iam quasi certus inprobandam putas. ceterum si illis, qui hanc adserunt, rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quem ad modum id, quod se nosse arbitrantur, ignorent et, ne hoc adserere auderent, quanta ratione formidare deberent.

Sane in rescripto amici, quod huic epistulae inserui, ne te forte moueat, quod duos libros a me missos commemorauit, quibus respondere uacuum sibi tempus non fuisse respondit, unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem aliud ab illo consulendo et pertractando quaesiui.

quod uero admonet et hortatur, ut magis demus operam, ut perniciosisima heresis de ecclesiis auferatur, illam ipsam Pelagianam heresim dicit, quam cautissime ut deuites, quantum possum, frater, admoneo, cum de animarum origine siue cogitas siue iam disputas, ne tibi subrepat esse credendum ullam prorsus animam nisi unius mediatoris non ex Adam trahere originale peccatum generatione deuinctum, regeneratione soluendum. [*]( 17 cf. p. 261, 9 21 p. 263, 7 ) [*]( 3 heresem Eug detestabiliter Eug, om.Go 4 incurramus Eug 5 pr. et om.Eug 7 metuens] intuensg 11 exist.] putaui Eug 12 putas] existimas Ewj 15 quanta ratione Eug quantum Go deberent ex deberet Go deberent ostenderem Eug 19 aliud Marlinus illud Go 25 subrepat Marlinus subripiat Go 27 soluendum] add. explicit epla secunda ad optatum episcopum de natura et origine animae sancti augustini Go ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hil berg. ) [*]( 20 )

306