Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid loquimur de infantiae temporibus usque ad extremam et decrepitam senectutem, cum hoc et languor faciat et inediae (et) maeror, ut uultus prius pulcherrimus feminarum ad tantam transeat foeditatem, ut amor in odia commutetur? super hac condicione mortalium et Isaias loquitur: omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos faeni, faenum aruit, flos decidit.

iuxta Septuaginta quoque similiter explanandum est: omne, quod in saeculo longum uidetur, apud te, deus, breue est. dies enim et anni, quibus humana uita contracta est, si comparentur aeternitati, reputabuntur pro nihilo. sicuti enim herba mane creuit, floruit et siccatur, ad uesperam indurescit et deperit, ita erit omnis hominum pulchritudo.