Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

iuxta Hebraicum hic sensus est: multum conuersioni nostrae contulit et saluti, quod omnis uita mortalium quasi somnium ita ueloci morte contracta est, quae in similitudine florum atque faeni in eodem paene tempore siccatur et deperit. percutiente, inquit, te eos, id est homines; et illo sermone completo: stulte, hac nocte repetent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? omnis humana condicio somnio comparabitur.

sicut enim mane uirens herba et [*]( -2 *Hebr. 13, 8 3 cf. II Petro 3, 8—9 7 cf. Hebr. 4, 9 8 cf. Matth. 5, 3-10 10 *II Petro 3,8—9 15 *Ps. 89, 5-6 18 Ps. 89, 5—6 24 *Ps. 89, 5 25 *Luc. 12, 20 ) [*]( 3 ergo S 4 inscribitur Bp.c.m2 £ 7 excercetur 0 10 uos neS uos nonfl 11 deum 0 12 una f) 13 moram (= βϱαδυη̄τα) scripsi mora B morare Ymo- rari 01) 14 estimant 0 exaestimant Y existimant h B 15 te s.l.m2B, om.r 18 Sept. om. 0 21 iuxta uerbum hebr. B conuersationi 0 22 et s.l.O 23 similitudinem Y foeni Y feni OB 24 in om. s eodem] add. quidem 0 tempore pene 0 poene Y peneOB et] atque? 25 te inquit ç conpl. Y 26 ac YOB a te om. t) 27 parasti Y 28 conditio 01)B )

279
suis floribus uernans delectat oculos contemplantium paulatimque marcescens amittit pulchritudinem et in faenum, quod conterendum. est, uertitur, ita omnis species hominum uernat in paruulis, floret in iuuenibus, uiget in perfectae aetatis uiris et repente, dum nescit, incanescit caput, rugatur facies, cutis prius extenta contrahitur et extremo fine, quod hic dicitur uespera, id est senectute, uix moueri potest, ita ut non cognoscatur, quis prior fuerit, sed paene in alium commutetur.