Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Appareat apud s eruos s tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum. ergo in seruis suis ipse dominus operatur opus suum nec propria, qui postulat, salute contentus est, sed quae sit gloria filiorum, id est seruorum dei.

filios autem non tam illos, qui de eorum stirpe generati sunt, quam discipulos debemus accipere, de quibus et Paulus loquebatur: filioli mei, quos iterum parturio. unde et Iohannes apostolus secundum merita filiorum suorum profectusque operum singulorum scribit ad paruulos, scribit ad iuuenes, scribit ad patres.

E t sit decor domini dei nostri supernos et opus manuum nostrarum f ac stabile super[*](1 *Ps. 89, 15 3 Ps. 89, 15 5 cf. Luc. 16, 23-25 8 cf. Gen. 16, 6 9 Matth. 6, 34 13 *Ps. 88, 49 16 Ezech. 18, 4 17 *Ps. 89, 16 23 Gal. 4, 19 24 cf. I loh. 2, 12-14 26 *Ps. 89, 17 )[*](1 nos affl. CO 2 in om. q 3 Sept.-4 mala om. AC 5 quia] qui ? mala sua YD,Ba.c. habrahe D a (ha B) braham YCB 6 ea om.D apellatO contrariae Aa.c. 7 adfl. A sara Yfy, 0Bp.c.m2 8 quibus] quo D 9 igitur magis g lladfl.4 12 consequemus D pulcre §B 13 enim est C est s.l.m2B enim om.O 16 quam] quod I) 18 eorum] add. Septuaginta: respice in seruos tuos et in opera tua et dirige filios eorum ç 19 proprio AYa.c., DC 20 quae sit] quaerit B gloriam B 22 habemus 0 25 scribit patres D 27 tuarum ADij supra 0 )

289
nos et o pus manuum nostrarum con firma. Septuaginta: et sit splendor domini dei nostri supernos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige. ubi sunt, qui liberi arbitrii sibi potestate plaudentes in eo se putant dei gratiam consecutos, si habeant potestatem faciendi uel non faciendi bona siue mala ?