Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

semper largitor semperque donator est. non mihi sufficit, quod semel dedit, nisi semper dederit. peto, ut accipiam, et cum accepero, rursum peto. auarus sum ad accipienda beneficia dei nec ille deficit in dando nec ego satior in accipiendo. quanto plus bibero, tanto plus sitio. legi enim psalmistae uoce cantari: gustate et uidete, quoniam suauis est dominus. omne, quod habemus bonum, gustus est domini. cum me putauero ad calcem peruenisse uirtutum, tunc habebo principium. principium enim sapientiae timor domini, qui expellitur atque destruitur caritate.

haec est in hominibus sola perfectio, si inperfectos esse se nouerint. et uos, inquit, cum omnia feceritis, dicite: serui inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. si inutilis est, qui fecit omnia, quid de illo dicendum est, qui explere non potuit? unde et apostolus ex parte accepisse et ex parte conprehendisse se dicit et necdum esse perfectum, praeteritorum obliuisci et in futurum se extendere. qui semper praeteritorum obliuiscitur et futura desiderat, ostendit se [*]( 5 *Rom. 9, 16 8 Phil. 2, 13 9 Ioh. 5, 17 15 Ps. 33, 9 18 *Ps. 110, 10 19 cf. I Ioh. 4, 18 21 *Luc. 17, 10 24 cf. I Cor. 13, 9—12 26 cf. Phil. 3, 12-13 ) [*]( 2 ag. deo gr. M deo gr. ag. n lib. arb. Q 3 est] non (s.t.m2) est n ut s.l.M 4 scimus enim n 5 nobis semper ipse n reseruauerit p 6 miserantis n 7 sed om..p dei semper aux. Mp 8 est om.M nobis Mn 11 dominator n 12 donauit g donauerit g 13 rursus g 14 nec—acc. om.n 15 psalm. uoce] a psalmista g 17 domini] dns A peruenire n 18 habebo] bibo M enim om.L1 20 est in om.ç 21 se s.l.M.p 22 debemus n 24 expleri n 25 alt. et om.n 26 praeteritorumque np extendisse n )

251
praesentibus non esse contentum.

quod autem sursum deorsum iactitant liberum a nobis arbitrium destrui, audiant e contrario eos arbitrii destruere libertatem, qui male eo abutuntur aduersum beneficium largitoris. quis destruit arbitrium? ille, qui semper agit deo gratias et, quodcumque in suo fluit riuulo, ad fontem refert, an qui dicit: \'recede a me, quia mundus sum; non habeo te necessarium\'. dedisti enim mihi semel arbitrii libertatem, ut faciam, quod uoluero; quid rursum te ingeris, ut nihil possim facere, nisi tu in me tua dona conpleueris? fraudulenter praetendis dei gratiam, ut ad conditionem hominis referas et non in singulis operibus auxilium dei requiras, ne scilicet liberum arbitrium aidearis amittere, et, cum dei contemnas adminiculum, hominum quaeris auxilia\'?

Audite, quaeso, audite sacrilegium: \'si\', inquit, \'uoluero curuare digitum, mouere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa iacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, releuare aluum, urinam digerere, semper mihi auxilium dei erit necessarium?

\' audi, ingrate, immo sacrilege, apostolum praedicantem: siue manducatis siue bibitis siue aliud quid agitis, omnia in nomine domini agite et illud Iacobi: age nunc qui dicitis: hodie et cras proficiscemur in illam ciuitatem et faciemus illic annum unum et negotiemur et lucremurqui nescitis de crastino; quae est enim uita uestra? aura enim estis siue uapor paululum apparens, deinde dissipata- pro eo, quod debeatis dicere: si dominus uoluerit et uixerimus, ut faciamus hoc aut illud. nunc autem exultatis in superbiis uestris; omnis istius modi [*]( 6 *Esai. 65, 5 18 *I Cor. 10, 31 20 *Iac. 4, 13—16 ) [*]( 1 rursum n deorsum om.M 2 a om.M audi*(s.l. a m2)nt A 4 liberum (s.l.) arb. M deo agit M 5 suo] quo (q eras.)n fluit riu.] riu. fuit g referat (a exp.)M 8 uolo p 9 gratiam dei n ut] om. et s.l. si M 10 condicionem p et] e(s.l. u)t M 12 quaeras M 13 sacrilegum M 15 descu- tere n leuare(ea; lauare)aluum n uel aluum purgare p 16 degerere Ma.c.m2p nec. erit g 19 dei p age (s.l. t agite) 111 ecce n 20 quid A et] aut c 22 unum om.ł\' pr. et] ut Q 23 enim est g 24 enim est M est enim g 25 dein na.c.m2p dissipati n -tur p disputat (seq.ras. 1—2 litl.)M debebatis M 27 ut fac.] faciemus Mp.c.; add. aut g )

252
gloriatio pessima est.

iniuriam tibi fieri putas et destmi arbitrii libertatem, si ad deum semper auctorem recurras, si ex illius pendeas uoluntate et dicas: oculi mei semper ad dominum, quoniam ipse eruet de laqueo pedes meos ? unde et audes lingua proferre temeraria unumquemque suo arbitrio regi ? si suo regitur arbitrio, ubi est auxilium dei ? si Christo rectore non indiget, quomodo scribit Hieremias: nonest in homine uia eius et: adomino gressus hominis diriguntur ? facilia dicis dei esse mandata et tamen nullum proferre potes, qui uniuersa conpleuerit.

responde mihi: facilia sunt an difficilia? si facilia, profer, quis ea inpleuerit et cur Dauid in psalmo canat: qui fingis dolorem in praecepto et iterum: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras et dominus in euangelio: intrate per angustam portam et: diligite inimicos uestros et: orate pro his, qui persequuntur uos? sin autem difficilia, cur ausus es dicere facilia dei esse mandata, quae nullus inpleuerit? non intellegis tuas inter se pugnare sententias? aut enim facilia sunt et infinita est multitudo hominum, qui ea inpleuerint, aut difficilia et temere dixisti esse facile, quod difficile est.

Soletis et hoc dicere, aut possibilia esse mandata et recte a deo data aut inpossibilia et non in his esse culpam, qui accepere mandata, sed in eo, qui dedit inpossibilia. numquid praecepit mihi deus, ut essem, quod deus est, ut nihil inter me esset et dominum creatorem, ut maior essem angelorum fastigio, ut haberem, quod angeli non habent? de illo scriptum est quasi proprium: qui peccatum non fecit nec dolus inuentus est [*]( 3 *Ps. 24, 15 7 *Hier. 10, 23 8 *Prou. 16, 9 12 *Ps. 93, 20 13 Ps. 16, 4 15 Matth. 7, 13 Matth. 5, 44 etc. 16 *Matth. 5, 44 27 *Esai. 53, 9 ) [*]( 2 semper ad deum n 3 ad dom. semper n 4 euellit A euellet; 5 quemquem p quo que n a.c. 6 arb. suo q arb. reg. g alt. si] et si M 7 scripsit n ieremias łJ 8 deo wp 9 dicimus M esse dei n dei om.M praecepta A 11 sunt om.n si fac. om.n 12 laborem A praeceptum A 13 uerba ex umbra m?n 16 iis g persec. Mnp 17 sin ex sia A si p esse deiM 18 repugnareç 21 est s.l.m2n 23 accipere A,na.c. acceperi(ns.Z.)tM 25 et 8.1. A 27 qui pecc. proprium n 28 est orn.ç )

253
in ore eius.

si hoc et mihi commune cum Christo est, quid ille habebit proprium? alioquin per se tua sententia destruitur. adseris posse hominem esse sine peccato, si uelit, et post grauissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adiungere: \'non absque dei gratia\'. si enim semel per se homo potest esse sine peccato, quid necessaria est gratia dei ? sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere posse, quod non potest?

\'potest\', inquit, \'esse sine peccato, potest esse perfectus, si uoluerit\'. quis enim Christianorum non uult esse sine peccato aut quis perfectionem recusat, si sufficit ei uelle et statim sequitur posse, si uelle praecesserit? nullusque Christianorum est, qui nolit esse sine peccato: omnes ergo sine peccato erunt, quia omnes cupiunt esse absque peccato. et in hoc ingratis teneberis, ut, qui aut nullum aut rarum quemque sine peccato proferre potes, omnes absque peccato esse fatearis. \'possibilia\', inquit, \'mandata dedit deus\'. et quis hoc negat?