Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ecclesiastes quoque, per quem se cecinit ipsa sapientia, libere protestatur et dicit: non est homo iustus super terram, qui faciat bonum et non peccet, et iterum: si peccauerit populus; non est enim homo, qui non peccet, et: quis gloriabitur castum se habere cor? et: non est [*]( 1 Tertull. adu. Hermog. c. 8 fin. cf. id. de praescr. haeret. c. 7 3 *Eccli. 10, 9 5 *Rom. 7, 23 7 *Rom. 7, 19 15 cf. Eccle. 1, 9-10 18 cf. Horat. sat. I 6, 67 21 cf. Act. 9, 15 *Rom. 11, 32 23 *Rom. 3, 23 25 *Eccle. 7, 21 27 *III Reg. 8, 46 28 *Prou. 20, 9 29 *Hiob 14. 4-5 ) [*]( 3 de] hic incipit A 6 in capt.] captiuum ex captiuantem m2n 8, illud] id ç 10 si uelit cora.lll pot. illud esse n 11 cupit ł\'a.c. quae(e)rimus tip.c.m2g 12 strofa /J stropa n a.c.m2 \' 16 priore A -ri cet. 17 neque] nec enim n 18 pulcerrimo A 19 similiter M 23 in om.M etenim n 24 ecclesiastis A et ecclesiastes n 25 est enim ç 27 pop. tuus g ) [*]( 16* )

244
mundus a sorde, nec si unius diei fuerit uita eius. unde et Dauid ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis concepit me mater mea et in alio psalmo: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.

quod testimonium sub nonnne pietatis noua argumentatione deludunt. aiunt enim ad conparationem dei nullum esse perfectum, quasi scriptura hoc dixerit; neque enim ait: \'non iustificabitur ad conparationem tui omnis uiuens\', sed: non iustificabitur in conspectu tuo omnis u i uens. quando enim dicit \'in conspectu tuo\', hoc intellegi uult, quod etiam, qui hominibus sancti uidentur, dei scientiae atque notitiae nequaquam sancti sint.

homo enim uidet in facie, deus in corde. sin autem inspiciente deo et omnia contemplante, quem cordis arcana non fallunt, nullus est iustus, perspicue ostenditur hereticos non hominem in excelsa sustollere sed dei potentiae derogare; multaque alia, quae si de scripturis sanctis uoluero congregare, non dicam epistulae, sed uoluminis quoque excedam modum.

Nihil noui adserunt, qui in huiusce modi sibi adplaudentes perfidia simplices quidem indoctosque decipiunt, sed ecclesiasticos uiros, qui in lege dei die ac nocte meditantur, decipere non ualent. pudeat eos principium et sociorum suorum, qui aiunt posse hominem sine peccato esse, si uelit- quod Graece dicunt dvaiiaQtrjtov — et, quia hoc ecclesiarum per orientem aures ferre non possunt, simulant se \'sine peccato\' quidem dicere, sed dvafid.QtrjVov dicere non audere, quasi aliud sit \'absque peccato\' et aliud dvafidQtrftov et non [*](2 *Ps. 50, 7 4. 9 Ps. 142, 2 13 cf. I Reg. 16, 7 21 cf. Ps. 1, 2 ) [*]( 1 fuerit super terram ç 2 Dauid dicit g 3 peccatis n 5 omnes A omnis homo M 10 dicit enim n dicitur M conspecto A 11 omnibus n 12 noticiae np.c.m2 sunt n 13 enim om..p deus autem g si q 14 arc. A,na.c.m2 arch. cet. 15 in excelsum tollere p 16 scribt. A 19 adser.] scribunt n eiuscemodi (ce in ras.m2)n applaudentes sibi g sibi] sibi quidem M appl. Jlnp.c. 20 quidem] quosque n et indo g 21 qui-ualent] decipere non ualent, qui meditantur in lege dei die ac nocte n 22 pudeat ergo g principum Jl,np.r. 23 graece A gr(a)eci cet. AN A- MAP&QAON (s.l. anamartolon m2)n 24 quia ex qui n sim. se] simulantes J 25 ANANAPQQ AON (sic,s.l. anamartolon m2\') n 26 aliut A passivi ab que] i-ir.e ; pr.ctom.c; amarteton (sic) M ANAN(M p.c.ml)AP€>QAON n )

245
Graecum sermonem, qui apud illos conpositus est, duobus uerbis sermo Latinus expresserit.