Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Pulchre quidam nostrorum ait: philosophi, patriarchae hereticorum, ecclesiae puritatem peruersa maculauere doctrina, ut nesciant illud dictum de humana fragilitate: quid gloriatur terra et cinis? praesertim cum idem apostolus dicat: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et ducentem me in captiuitatem et iterum: non enim, quod nolo, hoc ago, sed, quod nolo, illud operor.

si, quod non uult, operatur, quomodo stare potest hoc, quod dicitur, posse hominem sine peccato esse, si uelit? qua ratione potest esse, quod uelit, cum apostolus adserat se, quod cupiat, inplere non posse? cumque ab eis quaeramus, qui sint illi, quos absque peccato putent, noua stropha eludere cupiunt ueritatem, se non eos dicere, qui sint uel fuerint, sed qui esse possint.

egregii doctores dicunt esse posse, quod numquam fuisse demonstrant dicente scriptura: omne, quod futurum est, iam factum est in priore tempore.

neque nunc mihi necesse est ire per singulos sanctorum et quasi in corpore pulcherrimo naeuos quosdam et maculas demonstrare, quod plerique nostrorum simpliciter faciunt, cum paucis sententiolis scripturarum possint hereticorum et per eos philosophorum argumenta conuinci. quid enim dicit uas electionis ? conclusit deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. et in alio loco: omnes enim peccauerunt et indigent gloria dei.