Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si autem de cotidianis consessibus loquitur, quis non hic peccat, si tamen peccat, nisi cum apud se ipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior, quanto ditior illo uideatur ? hoc enim uidetur significasse dicendo: nonne [*](9 Iac. 3, 2 24 *Iac. 2, 4 ) [*](1 dicatur β iudicantur 3 3 adm.-quo] quod adm. c amittit aA,Ma.c.m2 ammittat 3 magis et minus orn.AõDJl magis] maius ^ quo] quod AзD, Ma.c. qui β quidem fit M sed] si 3 4 lebis$5 maior 7 reus est o. β reus o. est ç fit reus o. Mp.c.m2 erit rens o. Eug.cod.Vat. fecit A.зD, Ma.c.m2 8 pendet β adsolnit 3 9 greciae 3 gratiam β 1U off. enim] omnes enim off. AõD.1ł1 pr..alius] unus g 11 maius minusue tyEug.codd nonmtll i grauius leuiusue (uel -que) ç peccato om.β 12 quanto] quan 3 13 maior ex inanior õ 15 perfecti simus M perfecti sumus ty$D ex] et õ 18 domini nostri ySAeug.codd.Vat.et unus Par. 19 illa õ sedenti 3 et] ac A5D.JI 21 contem(e.r n)to paupere 3 contemptore D 22 consensibus AMa.c.m2,%D quosensibus ^ hinc β 23 diiudicat ^ 24 illa ^ illi AMa.c.m2,$DEug.cod.Vat. ille AMp.c.m2,Eug.codd. reliqui nideatnr] esse uid. c dicendo om.AaDM cum dicit c . )

239
iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

Lex itaque libertatis lex caritatis est, de qua dicit: si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: \'diliges proximum tuum sicut te ipsum\', bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores.

et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi, quod dicendum putaui, eandem legem libertatis commemorans: sic, inquit, loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam, quid paulo ante dixerit, nouit, quoniam i n multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidianam cotidianis etsi leuioribus tamen uulneribus medicinam: iudicium enim, inquit, sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. hinc enim et dominus:

dimittite, inquit, et dimittetur uobis; date et dabitur uobis. superexultat autem misericordia iudicio; non dictum est: \'uincit misericordia iudicium\' — non enim est aduersa iudicio —, sed \'superexultat\', quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. beati enim misericordes, quia ipsorum miserebitur deus.

Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. inest quippe deo et misericordia iudicanti et iudicium miseranti, propter quod ei dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine; nam quisquis [*]( 3 lac. 2, 8—U 10 Iac. 2, 12 13 lac. 3, 2 15 Iac. 2, 13 17 *Luc. 6, 37-38 18 *Iac. 2, 13 22 *Matth. 5, 7 2(5 Ps. 100, 1 ) [*]( 1 iudicatis A3DM 2 iniq. cog. g 4 perf. leg. g perfecistis M perfecistia? reg.] legalem β 5diligis ytEug.codd.nonnulli tuum om.c, Gfacisa accipis s$7 redarguiti βΑ;; redargu*te M 8 tamquam AfiDM 10 sic] si ^ inq. loq. Eug loq. inq. cet. loquamini inq. g 12 quid] quod$14 quotidianis quotidianam ; 16 facit AfrDM misericordia D 17 dimitte %Al) 18 superexaltat A.зDJ! Eug. cl)dd.praeterFal. (superexsultat) et unum Par. (superexaltet) 19 misericordiam Aa.r.ftDM 21 superexaltat AiDMEug.codd.praelsr Vat. et unum Par. 23 ipsis AзJl ipsi D deus s.l.m\'!A,om.õDJl 24 quia—quia] qui-qui ^3 25 iudicandi M 26 miserandi Afp.c.w? miserenti Eag.codd.nonnulli )

240
uelut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus expectat, iram iustissimam prouocat, quam timens ille dicit: ne intres in iudicium cum seruo tuo.

unde dicitur populo contumaci:quid uultis mecum iudicio contendere? cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? quae igitur spes est, nisi superexultet misericordia iudicio sed erga illos, qui misericordiam fecerunt ueraciter dicendo: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, et sine murmuratione dando ?

hilarem enim datorem diligit deus. denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut, quos uehementer illa sententia terruerat, consoletur, cum admonet, quomodo etiam peccata cotidiana, sine quibus hic non uiuitur, cotidianis remediis expientur, ne homo, qui, cum in uno offenderit, fiat omnium reus, in multis offendendo, quia in multis offendimus omnes, magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis peruehat et eam, quam non fecit, misericordiam non inueniat, sed potius dimittendo atque donando mereatur sibi dimitti debita reddique promissa.