Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

petra igitur leporum est, qui in persecutionibus de ciuitate fugiunt in ciuitatem nec timent illud propheticum: periit fuga a me. montes autem excelsi ceruis, quorum colubri cibus sunt, quos educit puer paruulus de foramine, quando pardus et haedus requiescunt simul et bos et leo comedunt paleas, ut nequaquam bos discat feritatem, sed leo doceatur mansuetudinem.

reuertamur ad propositum testimonium: si spiritus [*]( 1 Eccle. 10, 4 5 Ps. 39, 3 6 *Ps. 103, 18 10 *Gen. 3, 16 14 Cant. 2, 16 et 6, 2 15 *Apoc. 3, 4 16 *Eccle. 9, 8 18 Cant. 2, 1 19 cf. *Ps. 103, 18 21 Ps. 141, 5 Ps. 103,18 22 cf. Esai. 11, 6-8 26 Eccle. 10, 4 ) [*]( 1 formidantes ABa.c.m2,fSD 3 procincto ASaa.c.mZ.D 4 decedere g 5 sunt uest. sunt (alt. sunt s.l.m2)B super 23-D 7 eri(ex e m2)nacios 93 . eri(ex e m2)natios A erenacios D herinaciis B herinacios g legunt] add. herinacios g 8 peccatorum ut scioli additamentum seclusi, capillorum coni. Engelbrecht, spinarum substituit g Iesus om.A 9 portabit D 12 uirum tuum B conuersatio A 13 cast. lil. B nasceretur A%5a.c.m2 17 semper om.B 18 actor B 20 fug. de ciu. g 21 timent] mittent Aa.c.m2 dimittunt Ap.c.m2 22 cibi B quod (quos m2A) seducit AD 23 hedus codd. 25 bos **di(s s.l.m2)cat A)

188
potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. post quod sequitur: quia curatio quiescere facit peccata maxima. qui uersiculus hunc habet sensum: si in cogitationes tuas coluber ascenderit, omni custodia serua cor tuum et cum Dauid canito: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo, et ad peccatum maximum, quod opere perpetratur, nequaquam peruenies, sed incentiua uitiorum statim in mente iugulabis et paruulos Babylonios allides ad petram, in qua serpentis uestigia non repperiuntur, cauteque domino promittis: si mei non fuerint dominati, tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo.

hoc est, quod et alibi scriptura testatur: \'peccata patrum reddam in tertiam et quartam generationem\', ut cogitationes nostras mentisque decretum non statim puniat, sed reddat in posteris, id est in malis operibus et in delictorum perseuerantia, quando loquitur per Amos: super tribus et quattuor inpietaibus illius et illius ciuitatis nonne aiersabor eam?