Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec dicta sint non infausto contra te uaticinio, sed pauidi cautique monitoris officio ea quoque in te, quae tuta sunt, [*](1 cf. Matth. 13, 23. 25 3 *Cant. 3, 1 4 *Cant. 1, 6 5 *Ps. 62, 9 6 *Hier. 17, 16 7 *Num. 23, 21 18 cf. Matth. 5, 25 21 cf. Matth. 22, 13 23 cf. Matth. 5, 26 24 cf. Matth. 12, 36 27 cf. Uerg. Aen. IV 298 ) [*]( 1 qui est Ap.c.rraIQ quies uel qui es cet. semper deo B 2 inimicos D 3 diligit B 4 cubes A9aa.c.m2,D 5 inhaesit 93a.c.D inesit A an. mea post te B 6 iheremiae B laborabit D 8 nec ex et S3 9 purpurissimo A -12 smar. g zmaragdino B cerauneorum AaaD 13 iacinth. A iachint. 5SD iacinct. B ad quae] atque D ad q; A ardenti (i s.l.m2)A 14 (in in mg.) saniunt 93 quia] que A cur D 16 tuo om.D 17 pompis tuis B 19 et te de g 20 et inimicus et g 21 ext. ten. B 22 separantur 58 24 et s.l.m2B 26 sunt DB 27 tuta ex tua m2 B )

187
formidantis. si spiritus, inquit, potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. quasi in procinctu et in acie stamus semper ad pugnam.

uult nos loco mouere hostis et de gradu excedere, sed solidanda uestigia sunt et dicendum: statuit supra petram pedes meos et: petra refugium leporibus, pro quo multi \'erinacios'\' legunt, animal paruum et fugax et [peccatorum] sentibus praegrauatum. sed ideo Iesus spinis coronatus est et nostra delicta portauit et pro nobis doluit, ut de sentibus et tribulationibus feminarum, ad quas dicitur: in anxietatibus et doloribus paries, mulier, et ad uirum conuersio tua et ipse tui dominabitur, rosae uirginitatis et lilia castitatis nascerentur.

unde et sponsus pascitur inter lilia et inter eos, qui uestimenta sua non coinquinauerunt — uirgines enim permanserunt audieruntque praeceptum: c a ndida sint semper uestimenta tua —, et quasi auctor uirginitatis et princeps loquitur confidenter: ego flos campi et lilium conuallium.